Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Desiderius Erasmus Roterodamus
Epistolae selectae

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Erasmus Roterodamus Augustino Eugubino, Cancellario Regularium Sancti Augustini, Ordinis Sancti Salvatoris S.

Et animum istum et fortunam gratulor, Augustine doctissime, non tibi modo sed et sacrarum literarum studiosis. Quos oportet omnes, si grati esse volunt, bene precari manibus incomparabilis viri Dominici Grymani, qui pulcherrimum hoc propositum et animo concepit et constanter perfecit, ut bibliothecam optimis quibusque libris diversarum linguarum instructam non mediocribus impendiis pararit, suique monumentum reliquerit: qui non video quo speciosiore titulo memoriam suae gentis posteritati valuerit commendare. Cum agerem Romae, semel atque iterum ab illo ad colloquium invitatus, ut tum abhorrebam  a cultu magnatum,  tandem illius palatium adii, pudore magis quam ex animo. Nec in area nec in vestibulo ulla hominis musca  apparebat. Erat tum tempus pomeridianum. Equum tradidi famulo et ascendi solus. Venio ad primum atrium, neminem video: ad secundum ac tertium, tantundem: nullum ostium occlusum repperi. Mecum demirans solitudinem, ad extremum venio: illic unum tantum reperio, Graeculum ut opinor medicum, tonso capite, custodem ostii patentis. Rogo quid ageret Cardinalis. Ait intus cum aliquot generosis confabulari. Cum nihil adderem, rogat quid vellem. 'Salutare,' inquam, 'si commodum esset. Nunc quia non vacat, alias revisam.' Dum abiturus paulisper per fenestram loci situm prospicio, redit ad me Graecus, percontans num quid velim renuntiari Cardinali. 'Nihil' inquam 'opus interpellare illius colloquium, sed brevi rediturus sum.' Tandem sciscitanti nomen edo. Eo audito, me non sentiente se proripuit intro, moxque egressus iubet ne quo abeam, ac protinus accersor. Venientem excipit non ut cardinalis -- et talis cardinalis -- extremae sortis homunculum, sed ut collegam. Posita est sella, collocuti sumus plus quam duas horas, nec interim licuit manum admovere pileo. Prodigiosam in tanto rerum fastigio comitatem!

Inter plurima quae de studiis eruditissime disseruit, satis indicans iam tum sibi fuisse in animo quod nunc de bibliotheca factum accipio, incipit hortari me ne Romam ingeniorum altricem relinquerem. Invitat ad domus suae contubernium et fortunarum omnium communionem, illud addens, coelum Romanum ut humidum et calidum meo corpusculo convenire, praecipueque eam urbis partem in qua palatium habebat, olim a pontifice  quodam exstructum, qui locum eum ut omnium saluberrimum delegisset.

Post multos sermones ultro citroque habitos, accersit nepotem suum iam tum archiepiscopum, adolescentem divina quadam indole praeditum. Conantem assurgere vetuit, 'Decet' inquiens 'discipulum coram praeceptore stare.' Tandem ostendit bibliothecam libris multarum linguarum refertam. Quem virum si mihi contigisset temporius nosse, nunquam Urbem eram relicturus;  quam longe supra meritum meum repperi faventem. Sed iam abire statueram, eoque res processerat ut mihi vix integrum esset ibi manere. Cum dixissem me accitum ab Angliae rege, desiit urgere: tamen hoc iterum atque iterum oravit, ne suspicarer ea quae promitteret non ex animo proficisci, neve ipsum ex vulgarium aulicorum moribus aestimarem. Aegre me dimisit a colloquio, sed cum abire gestientem diutius remorari nollet, illud extremis verbis a me stipulatus est, ut ipsum adhuc semel inviserem, priusquam Urbe excederem. Non redii infelix, ne hominis facundia victus mutarem sententiam. Nunquam mihi mens aeque fuit laeva. Sed quid agas cum urgent fata?

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA