Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Isidorus Hispalensis
Etymologiarum libri XX

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXIX. DE DIVISIONE DEFINITIONVM EX MARII VICTORINI LIBRO ABBREVIATA. [1] Definitio est Philosophorum, quae in rebus exprimendis explicat quid res ipsa sit, qualis sit, et quemadmodum membris suis constare debeat. Est enim oratio brevis uniuscuiusque rei naturam a communione divisam propria significatione concludens. Divisio definitionum in partes quindecim habetur. [2] Prima species definitionis est OUSIODES, id est substantialis, quae proprie et vere dicitur definitio, ut est: "Homo animal rationale, mortale, sensus disciplinaeque capax" Haec enim definitio per species et differentias descendens venit ad proprium, et designat plenissime quid sit homo. [3] Secunda species definitionis est, quae Graece ENNOEMATIKE dicitur, Latine notio nuncupatur, quam notionem communi, non proprio nomine possumus dicere. Haec isto modo semper efficitur: "Homo est, quod rationali conceptione (et) exercitio praeest animalibus cunctis" Non enim dixit quid est homo, sed quid agat, quasi quodam signo in notitiam devocato. In ista enim et in reliquis notitia rei profertur, non substantialis explicatio declaratur; et quia illa substantialis est, definitionum omnium obtinet principatum. [4] Tertia species definitionis est, quae Graece POIOTES dicitur, Latine qualitativa vocatur: quia ex qualitate nomen accepit pro eo quod quid, quale sit id, quod sit, evidenter ostendit. Cuius exemplum tale est: "Homo est, qui ingenio valet, artibus pollet et cognitione rerum, aut quod agere debet eligit, aut animadversione quod inutile sit contemnit" His enim qualitatibus expressus ac definitus homo est. [5] Quarta species definitionis est, quae Graece UPOGRAFIKE, Latine a Tullio descriptio nominatur, quae adhibita circuitione dictorum factorumque rem, quae sit, descriptione declarat. Quaeritur enim quid avarus sit, quid crudelis, quid luxuriosus, et universa luxuriosi, avari, crudelis natura describitur; ut, si luxuriosum volumus definire, dicimus: Luxuriosus est victus non necessarii, sed sumptuosi et onerosi appetens, in deliciis adfluens, in libidine promptus. Haec et alia definiunt luxuriosum, sed per descriptionem definiunt. Quae species definitionis oratoribus magis apta est quam Dialecticis, quia latitudines habet, quae similitudo in bonis rebus ponitur et in malis. [6] Quinta species definitionis est, quam Graece KATA [ANTI] LEKSIN, Latine adverb[i]um dicimus. Haec vocem illam, de cuius re quaeritur, alio sermone designat, uno ac singulari; et quodammodo quid illud sit in uno verbo positum, uno verbo alio declarat, ut: "Conticescere est tacere" Item cum terminum dicimus finem, aut populatas interpretatur esse vastatas. [7] Sexta species definitionis est, quam Graeci KATA DIAFORAN, nos per differentiam dicimus. Scriptores vero artium de eodem et de altero nominant, ut cum quaeritur quid intersit inter regem et tyrannum, adiecta differentia, quid uterque sit definitur; id est, rex est modestus et temperans, tyrannus vero inpius et inmitis. [8] Septima species definitionis est, quam Graeci KATA METAFORAN, Latini per translationem dicunt, ut Cicero in Topicis (32): "Litus est, qua fluctus eludit" Hoc varie tractari potest. Modo enim ut moneat, modo ut designet, modo ut vituperet aut laudet. Vt moneat: "Nobilitas est virtutis maiorum apud posteros sarcina" Vt designet: "Apex est arx corporis" Vt laudet: "Adulescentia est flos aetatis" Vt vituperet: "Divitiae sunt brevis vitae longum viaticum" [9] Octava species definitionis est, quam Graeci KATA AFAIRESIN TOU ENANTIOU, Latini per privantiam contrarii eius, quod definitur, dicunt: "Bonum est, quod malum non est. Iustum est, quod iniustum non est,et his similia. Hoc autem genere definitionis uti debemus, cum contrarium notum est, ut: "Si bonum est quod prodest cum honestate, id quod tale non est malum est" [10] Nona species definitionis est, quam Graeci KATA UPOTUPOSIN, Latini per quandam imaginationem dicunt, ut: "Aeneas est Veneris et Anchisae filius" Haec semper in individuis versatur, quae Graeci ATOMA appellant. [11] Decima species definitionis est, quam Graeci KATA ANALOGIAN, Latini iuxta rationem dicunt; ut si quaeratur quid sit animal, respondeatur: "Vt homo" Rem enim quaesitam praedictum declarabit exemplum. Hoc est autem proprium definitionis, quid sit illud quad quaeritur declarare. [12] Vndecima species definitionis est, quam Graeci KAT ELLEIPES OLOKLEROU OMOIOU GENOUS, Latini per indigentiam pleni ex eodem genere dicunt. Vt si quaeratur quid sit triens, respondeaturque: "Cui bessis deest ut sit assis" [13] Duodecima species definitionis est, quam Graeci KATA EPAINON, id est, per laudem; ut Tullius pro Cluentio (146): "Lex est mens et animus et consilium et sententia civitatis" Et aliter (Cic. Phil. 2,113): "Pax est tranquilla libertas" Fit et per vituperationem, quam Graeci PSOGON vocant, ut (ibid.): "Servitus est postremum malorum omnium, non modo bello, sed morte quoque repellenda" [14] Tertiadecima species definitionis est, quam Graeci KATA TO PROS TI, Latini ad aliquid vocant, ut est illud: "Pater est, cui est filius" "Dominus est, cui est servus" [15] Quartadecima species definitionis est KATA TON ORON, ut Cicero in Rhetoricis (Inv. 1,42): "Genus est, quod plures amplectitur partes" Item "Pars [est], quae subest generi" [16] Quinta decima species definitionis est, quam Graeci KATA AITIOLOGIAN, Latini secundum rei rationem vocant, ut: "Dies est sol supra terras, nox est sol sub terris" Scire autem debemus praedictas species definitionum Topicis merito esse sociatas, quoniam inter quaedam argumenta sunt positae, et nonnullis locis commemorantur in Topicis. Nunc ad Topica veniamus, quae sunt argumentorum sedes, fontes sensuum et origines dictionum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) Copyright 1996-2007 Èulogos SpA