Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Rufinus Widl
Apollo et Hyacinthus

IntraText CT - Text

  • Prologus. Hyacinthus, Zephyrus, deinde Oebalus et Melia.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Prologus. Hyacinthus, Zephyrus, deinde Oebalus et Melia.

 

Oebalus Rex, fulmine aram Apollini sacrificantis destruente territus, a suis erigitur et Apollinem exsulem excipit.

 

Hyacinthus: Amice! Iam parata sunt omnia.
Aderit, ut spero, cum sorore dilecta meus
Ad sacra, quae constituit, actutum Pater.

Zephyrus: Ni fallor, est Apollo, quem colitis.

Hyacinthus: Hic est.

Zephyrus: Apollini ergo tanta sacrificia parat Oebalus?
An alios nescit in coelis Deos?
An Semelis ergo natus, an Juno, Venus,
Diana, Mars, Vulcanus, an Supernum potens
Caput atque Princeps ture nil vestro indigent?

Hyacinthus: Quibusque consecramus, o Zephyre! Diis
Nullusque nostris vacuus a templis abiit:
At solus istud Apollo sibi templum suo
Vindicat honori. Genitor hunc magnum Deum
Veneratur, et ego veneror exemplo Patris.

Zephyrus: O care! Quam libenter offerrem ilia
Pectusque, si tu Apollo mihi meus fores!

Hyacinthus: Dilecte quid me Zephyre! Permisces Diis?
Honore non me dignor, at novi bene:
Extorsit ista nimius in Hyacinthum amor.
(Venit Oebalus et Melia.)
Sed en! Sorore comite nunc Genitor venit.

Oebalus: Dic nate! Num parata sacrificio hostia
Et ignes?

Hyacinthus: Ecce genitor! Ad nutum omnia
Parata præstolantur adventum tuum.

Oebalus: Bene: ergo succedantur a flamine focus,
Et thure plurimo ara prægravis gemat,
Fumusque sacrificantis in nubes eat.

Melia: Heu genitor! Atra nube tempestas minax
Ingruit, et omnis glomerat huc noctem Polus.

Oebalus: Adeste! Longioris impatiens moræ
Apollo thus et hostiam a nobis petit.
Fugiet ad istas sæva tempestas preces,
Et blanda facies solis his iterum plagis
Redibit. Agite! Fundite et mecum preces.

Chorus: Numen o Latonium!
Audi vota supplicum,
Qui ter digno Te honore
Certant sancte colere:
Hos benigno Tu favore
Subditos prosequere.
Oebalus: O Apollo creditam
Tibi semper protege
Et dignare lumine
Oebali Laconiam.
(Fulmen ignem et aram destruit.)
Melia, Oebalus, Hyacinthus, Zephyrus.
Melia: Heu me! Periimus! Numen heu nostras preces respuit!

Oebalus: An aliquis forsan ex vobis Deum violavit?

Malia: Haud me Genitor ullius ream
Invenio culpæ.

Hyacinthus: Semper hunc colui Deum.
(O Zephyre! Quantum timeo ne verbis tuis
Hæc ira sit succensa quædixti prius.)

Zephyrus: (Hyacinthe! Si me diligis, cela Patrem,
Et verba prolata prius a nobis tace!)

Oebalus: Extinctus ignis, ara subversa, hostia
Contempta nobis grande præsagit malum!
Heu totus hoc concussus a fulmine tremo!

Hyacinthus: Erigere mentem Genitor! Insonentem geris
Animum, quid ergo Numine a bono mali
Metuas? Ab isto fulmine es læsus nihil,
Nostrumque nemo, quotquot adsumus, ruit.
Vivimus, et omnes pristinus vigor beat:
Hinc terruisse voluit hoc fulmine Deus
Terras, potestas pateat ut mundo magis,
Maneatque cum fiducia in nobis timor.

Sæpe terrent Numina,
Surgunt, et minantur,
Fingunt bella, quæ nos angunt,
Mittunt tela, quæ non tangunt,
At post ficta nubila
Rident et iocantur.
Et amore
Et tremore
Gentes stringunt subditas:
Nunc amando,
Nunc minando,
Salva stat auctoritas.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License