Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT VI DE SACRA ORDINATIONE
      • Art. I DE SACRAE ORDINATIONIS MINISTRO
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. I DE SACRAE ORDINATIONIS MINISTRO

Can. 744 - Solus Episcopus sacram ordinationem valide ministrat manuum impositione et oratione ab Ecclesia praescripta.
 
Can. 745 - Ordinatio episcopalis reservatur ad normam iuris Romano Pontifici, Patriarchae vel Metropolitae ita, ut nulli Episcopo liceat quemquam ordinare Episcopum, nisi antea constat de legitimo mandato.
 
Can. 746 - § 1. Episcopus ordinetur ab Episcopis tribus excepto casu extremae necessitatis. § 2. Episcopus secundus et tertius, si adesse non possunt Episcopi eiusdem Ecclesiae sui iuris ac primus Episcopus ordinans, possunt esse alterius Ecclesiae sui iuris. Can. 747 - Candidatus ad diaconatum vel presbyteratum a proprio Episcopo eparchiali ordinetur aut ab alio Episcopo cum legitimis litteris dimissoriis. Can. 748 - § 1. Episcopus eparchialis proprius, quod attinet ad sacram ordinationem eius, qui alicui eparchiae ascribatur, est Episcopus eparchiae, in qua candidatus habet domicilium, aut eparchiae, pro cuius servitio candidatus se devovere velle scripto declaravit; quod attinet ad sacram ordinationem eius, qui alicui eparchiae iam est ascriptus, est Episcopus illius eparchiae. § 2. Candidatum sibi subditum alii Ecclesiae sui iuris ascriptum Episcopus eparchialis ordinare non potest nisi de licentia Sedis Apostolicae; si vero de candidato agitur, qui Ecclesiae patriarchali ascriptus est et intra fines territorii eiusdem Ecclesiae domicilium vel quasidomicilium habet, hanc licentiam etiam Patriarcha concedere potest.
 
Can. 749 - In aliena eparchia Episcopus prohibetur sacram ordinationem celebrare sine licentia Episcopi eparchialis, nisi ius particulare Ecclesiae patriarchalis, ad Patriarcham quod attinet, aliud statuit.
 
Can. 750 - § 1. Litteras dimissorias firmis cann. 472, 537 et 560, § 1 dare possunt: Episcopus eparchialis proprius; Administrator Ecclesiae patriarchalis atque de consensu collegii consultorum eparchialium Administrator eparchiae. § 2. Administrator Ecclesiae patriarchalis litteras dimissorias ne concedat eis, qui a Patriarcha reiecti sunt, nec Administrator eparchiae eis, qui ab Episcopo eparchiali reiecti sunt.
 
Can. 751 - Litterae dimissoriae ne concedantur nisi habitis antea omnibus testimoniis, quae iure exiguntur. Can. 752 - Litterae dimissoriae mitti possunt ab Episcopo eparchiali proprio ad quemlibet eiusdem Ecclesiae sui iuris Episcopum, non autem ad Episcopum alterius Ecclesiae ac ordinandus, nisi de licentia eorum, de quibus in can. 748, § 2.
 
Can. 753 - Litterae dimissoriae ab ipso concedente aut ab eius successore limitibus circumscribi aut revocari possunt, sed semel concessae non exstinguuntur resoluto iure concedentis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License