Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XVl DE CULTU DIVINO ET PRAESERTIM DE SACRAMENTIS
    • CAPUT VIII DE SACRAMENTALIBUS, DE LOCIS ET DE TEMPORIBUS SACRIS, DE CULTU SANCTORUM, DE VOTO ET DE IUREIURANDO
      • Art. IV DE CULTU SANCTORUM, SACRARUM ICONUM VEL IMAGINUM ET RELIQUIARUM
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. IV DE CULTU SANCTORUM, SACRARUM ICONUM VEL IMAGINUM ET RELIQUIARUM

Can. 884 - Ad sanctificationem populi Dei fovendam Ecclesia speciali et filiali christifidelium venerationi commendat Sanctam Mariam semper Virginem, Dei Matrem, quam Christus hominum omnium Matrem constituit, atque verum et authenticum promovet cultum aliorum Sanctorum, quorum quidem exemplo christifideles aedificantur et intercessione sustentantur.
 
Can. 885 - Cultu publico eos tantum servos Dei venerari licet, qui auctoritate Ecclesiae inter Sanctos vel Beatos relati sunt.
 
Can. 886 - Firma maneat praxis in ecclesiis sacras icones vel imagines venerationi christifidelium proponendi modo et ordine iure particulari propriae Ecclesiae sui iuris statuendis. Can. 887 - § 1. Sacrae icones vel imagines pretiosae, id est vetustate aut arte praestantes in ecclesiis venerationi christifidelium expositae, in aliam ecclesiam transferri vel alienari non possunt nisi de consensu scripto dato Hierarchae, qui in eandem ecclesiam potestatem suam exercet, firmis cann. 1034 - 1041. § 2. Sacrae icones vel imagines pretiosae etiam ne restaurentur nisi de consensu scripto dato eiusdem Hierarchae, qui, antequam eum concedit, peritos consulat.
 
Can. 888 - § 1. Sacras reliquias vendere non licet. § 2. Insignes reliquiae, icones vel imagines, quae in aliqua ecclesia magna populi veneratione honorantur, non possunt valide quoquo modo alienari neque in aliam ecclesiam perpetuo transferri nisi de consensu Sedis Apostolicae vel Patriarchae, qui eum dare non potest nisi de consensu Synodi permanentis firmo can. 1037. § 3. Circa restaurationem harum iconum vel imaginum servetur can. 887, § 2.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License