Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XX DE OFFICIIS
    • CAPUT I DE PROVISIONE CANONICA OFFICIORUM
      • Art. II DE POSTULATIONE
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. II DE POSTULATIONE

Can. 961 - Electores; si electioni illius, quem aptiorem putant ac praeferunt, impedimentum canonicum obest, a quo dispensari potest, suis suffragiis eum possunt, nisi aliter iure cavetur, ab auctoritate competenti postulare. Can. 962 - Ut postulatio vim habeat, saltem duae ex tribus partibus suffragiorum requiruntur; secus ad electionem procedatur, ac si nihil actum sit.
 
Can. 963 - § 1. Coetus postulationem quam primum nec ultra octo dies mittere debet ad auctoritatem competentem, ad quam pertinet electionem confirmare; quae auctoritas, si potestatem ab impedimento dispensandi non habet et postulationem admittere vult, dispensationem ab auctoritate competenti obtinere debet; si non requiritur confirmatio, postulatio mitti debet ad auctoritatem competentem ad dispensationem concedendam. § 2. Si intra praescriptum tempus postulatio missa non est, ipso iure nulla est et coetus pro ea vice ius eligendi amittit, nisi probat se a mittenda postulatione iusto impedimento detentum fuisse. § 3. Postulato nullum ius acquiritur ex postulatione; quam admittendi auctoritas competens obligatione non tenetur. § 4. Postulationem ad auctoritatem competentem missam electores revocare non possunt.
 
Can. 964 - § 1. Non admissa ab auctoritate competenti postulatione ius eligendi ad coetum redit. § 2. Admissio vero postulationis statim intimetur postulato et servetur can. 957, §§ 2 et 3. § 3. Qui admissam postulationem acceptat, pleno iure statim officium obtinet.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License