Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXV DE IUDICIO CONTENTIOSO
    • CAPUT I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
      • Art. X DE RE IUDICATA, DE RESTITUTIONE IN INTEGRUM ET DE OPPOSITIONE TERTII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. X DE RE IUDICATA, DE RESTITUTIONE IN INTEGRUM ET DE OPPOSITIONE TERTII

De re iudicata

Can. 1322 - Firmo can. 1324 res iudicata habetur, si: duplex intercessit inter easdem partes sententia conformis de eodem petito et ex eadem causa petendi; appellatio a sententia non est intra tempus utile interposita; in gradu appellationis litis instantia perempta est vel eidem renuntiatum est; lata est sententia definitiva, a qua non datur appellatio.
 
Can. 1323 - § 1. Res iudicata iure firma est ita, ut impugnari possit tantum per querelam nullitatis, restitutionem in integrum vel oppositionem tertii. § 2. Res iudicata facit ius inter partes et dat actionem iudicati atque exceptionem rei iudicatae, quam iudex ex officio quoque declarare potest ad impediendam novam eiusdem causae introductionem.
 
Can. 1324 - Numquam transeunt in rem iudicatam causae de statu personarum non exceptis causis de coniugum separatione.
 
Can. 1325 - § 1. Si duplex sententia conformis in causa de statu personarum lata est, potest quovis tempore ad tribunal appellationis provocari allatis novis eisque gravibus probationibus vel argumentis intra peremptorium terminum triginta dierum a proposita impugnatione computandum; tribunal appellationis autem intra mensem ab exhibitis novis probationibus et argumentis computandum debet decreto statuere, utrum nova causae propositio admitti debeat necne. § 2. Provocatio ad superius tribunal, ut nova causae propositio obtineatur, exsecutionem sententiae non suspendit, nisi aliter iure communi cavetur aut tribunal appellationis ad normam can. 1337, § 3 suspensionem iubet.

De restitutione in integrum

Can. 1326 - § 1. Adversus sententiam, quae transiit in rem iudicatam, dummodo de eius iniustitia manifesto constet, datur restitutio in integrum. § 2. De iniustitia autem manifesto constare non censetur, nisi: sententia ita probationibus innititur, quae postea falsae deprehensae sunt, ut sine illis probationibus pars dispositiva sententiae non sustineatur; postea detecta sunt documenta, quae facta nova et contrariam decisionem exigentia indubitanter probant; sententia ex dolo partis lata est in damnum alterius; legis non mere processualis praescriptum evidenter neglectum est; sententia adversatur praecedenti decisioni, quae in rem iudicatam transiit.
 
Can. 1327 - § 1. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1326, § 2, nn. 1 - 3, petenda est a iudice, qui sententiam tulit, intra tres menses a die cognitionis eorundem motivorum computandos. § 2. Restitutio in integrum propter motiva, de quibus in can. 1326, § 2, nn. 4 et 5, petenda est a tribunali appellationis intra tres menses ab intimatione sententiae computandos; si vero in casu, de quo in can. 1326, § 2, n. 5, notitia praecedentis decisionis serius habetur, terminus ab hac notitia decurrit. § 3. Termini, de quibus supra, non decurrunt, dum pars laesa minoris est aetatis.
 
Can. 1328 - § 1. Petitio restitutionis in integrum sententiae exsecutionem nondum inceptam suspendit. § 2. Si tamen ex probabilibus indiciis suspicio est petitionem factam esse ad moras exsecutioni nectendas, iudex decernere potest, ut sententia exsecutioni demandetur, assignata tamen restitutionem in integrum petenti idonea cautione ut, si restituitur in integrum, indemnis fiat. Can. 1329 - Concessa restitutione in integrum iudex pronuntiare debet de merito causae.

De oppositione tertii

Can. 1330 - Qui ex sententia definitiva inter alios lata, quae exsecutioni mandari potest, suorum iurium laesionem veretur, sententiam ipsam ante eius exsecutionem impugnare potest.
 
Can. 1331 - § 1. Oppositio tertii fieri potest vel postulando revisionem sententiae a tribunali, quod eam tulit, vel provocando ad tribunal appellationis. § 2. Si petitio admissa est et oppositor agit in gradu appellationis, tenetur legibus pro appellatione statutis; si coram tribunali, quod sententiam tulit, servandae sunt normae datae pro causis incidentibus iudicialiter definiendis.
 
Can. 1332 - § 1. Oppositor in quolibet casu probare debet ius suum revera esse laesum aut laesum iri. § 2. Laesio autem oriri debet ex ipsa sententia, quatenus aut ipsa est causa laesionis aut, si exsecutioni mandatur, oppositorem gravi praeiudicio est affectura.
 
Can. 1333 - Si oppositor ius suum probavit, sententia antea lata reformanda est a tribunali secundum oppositoris petitionem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License