Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS XXV DE IUDICIO CONTENTIOSO
    • CAPUT I DE IUDICIO CONTENTIOSO ORDINARIO
      • Art. XI DE GRATUITO PATROCINIO ET DE EXPENSIS IUDICIALIBUS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Art. XI DE GRATUITO PATROCINIO ET DE EXPENSIS IUDICIALIBUS

Can. 1334 - Pauperes, qui omnino impares sunt expensis iudicialibus sustinendis, ius habent ad gratuitum patrocinium, si ex parte tantum, ad expensarum deminutionem.
 
Can. 1335 - Statuta tribunalis debent normas dare: de expensis iudicialibus a partibus solvendis vel compensandis; de procuratorum, advocatorum et interpretum remuneratione deque testium indemnitate; de gratuito patrocinio vel expensarum deminutione concedendis; de reparatione damnorum, quae debetur ab eo, qui non solum in iudicio succubuit, sed temere litigavit; de pecuniae deposito vel cautione praestanda circa expensas solvendas et damna reparanda.
 
Can. 1336 - A pronuntiatione circa expensas, remunerationes et damna reparanda non datur distincta appellatio, sed pars recurrere potest intra quindecim dies ad eundem iudicem, qui potest taxationem emendare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License