Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS IV DE ECCLESIIS PATRIARCHALIBUS
    • CAPUT V DE SEDE PATRIARCHALI VACANTE VEL IMPEDITA
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V DE SEDE PATRIARCHALI VACANTE VEL IMPEDITA

Can. 126 - § 1. Sedes patriarchalis vacat morte aut renuntiatione Patriarchae. § 2. Ad acceptationem renuntiationis Patriarchae competens est Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis consulto Romano Pontifice, nisi Patriarcha Romanum Pontificem directe adiit.
 
Can. 127 - Nisi ius particulare aliud fert, Sede patriarchali vacante Administrator Ecclesiae patriarchalis est Episcopus ordinatione episcopali senior inter Episcopos curiae patriarchalis vel, si desunt, inter Episcopos, qui membra sunt Synodi permanentis.
 
Can. 128 - Administratoris Ecclesiae patriarchalis est: notitiam de Sedis patriarchalis vacatione statim cum Romano Pontifice necnon cum omnibus Episcopis Ecclesiae patriarchalis communicare; normas speciales, quas pro diversis adiunctis, in quibus Sedis patriarchalis vacatio locum habuit, ius commune vel particulare aut Romani Pontificis instructio, si qua datur, praescribit, accurate exsequi vel curare, ut alii eas exsequantur; Episcopos ad Synodum Episcoporum Ecclesiae patriarchalis de eligendo Patriarcha convocare et cetera omnia ad eandem Synodum necessaria disponere.

Can. 129 - Administrator Ecclesiae patriarchalis in eparchia Patriarchae, in monasteriis stauropegiacis itemque in locis ubi nec eparchia nec exarchia erecta est, eadem iura et obligationes habet ac Administrator eparchiae vacantis.
 
Can. 130 - § 1. Ad Administratorem Ecclesiae patriarchalis transit potestas ordinaria Patriarchae eis omnibus exclusis, quae agi non possunt nisi de consensu Synodi Episcoporum Ecclesiae patriarchalis. § 2. Administrator Ecclesiae patriarchalis non potest Protosyncellum vel Syncellos eparchiae Patriarchae ab officio amovere nec Sede patriarchali vacante quicquam innovare. § 3. Etsi praerogativis Patriarchae caret, Administrator Ecclesiae patriarchalis praecedit omnes Episcopos eiusdem Ecclesiae, non autem in Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis de eligendo Patriarcha.
 
Can. 131 - Administrator Ecclesiae patriarchalis rationem suae administrationis novo Patriarchae quam primum reddere debet.
 
Can. 132 - § 1. Sede patriarchali quacumque de causa ita impedita, ut Patriarcha ne per litteras quidem cum Episcopis eparchialibus Ecclesiae, cui praeest, communicare possit, regimen Ecclesiae patriarchalis est ad normam can. 130 penes Episcopum eparchialem intra fines territorii eiusdem Ecclesiae ordinatione episcopali seniorem, qui ipse impeditus non est, nisi Patriarcha alium Episcopum vel in casu extremae necessitatis etiam presbyterum designavit. § 2. Patriarcha ita impedito, ut ne per litteras quidem cum christifidelibus propriae eparchiae communicare possit, regimen eiusdem eparchiae est penes Protosyncellum; si vero et ipse impeditus est, penes illum, quem designavit Patriareha vel is, qui Ecclesiam patriarchalem interim regit. § 3. Qui regimen interim suscepit, Romanum Pontificem quam primum de Sede patriarchali impedita et de assumpto regimine certiorem faciat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License