Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CCEO

IntraText CT - Text

  • TITULUS IV DE ECCLESIIS PATRIARCHALIBUS
    • CAPUT VI DE METROPOLITIS ECCLESIAE PATRIARCHALIS
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI DE METROPOLITIS ECCLESIAE PATRIARCHALIS

Can. 133 - § 1. Metropolitae, qui alicui provinciae intra fines territorii Ecclesiae patriarchalis praeest, in eparchiis huius provinciae praeter alia, quae iure communi ei tribuuntur, est: Episcopos provinciae intra tempus iure determinatum ordinare et inthronizare firmo can. 86, § 1, n. 2; Synodum metropolitanam temporibus a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarclialis statutis convocare, quaestiones in ea tractandas opportune instruere, Synodo praeesse, eam transferre, prorogare, suspendere et dissolvere; tribunal metropolitanum erigere; vigilare, ut fides et disciplina ecclesiastica accurate serventur; visitationem canonicam peragere, si eam Episcopus eparchialis neglexit; eum, qui legitime ad officium propositus vel electus est, nominare vel confirmare, si Episcopus eparchialis intra tempus iure statutum iusto impedimento non detentus id facere omisit, itemque oeconomum eparchialem nominare, si Episcopus eparchialis monitus eum nominare neglexit. § 2. In omnibus negotiis iuridicis provinciae Metropolita eiusdem personam gerit.
 
Can. 134 - § 1. Metropolitae dignitas semper coniuncta est cum sede eparchiali determinata. § 2. Metropolita in propria eparchia eadem iura et obligationes habet ac Episcopus eparchialis in sua.
 
Can. 135 - Metropolita commemorandus est ab omnibus Episcopis ceterisque clericis in Divina Liturgia et in laudibus divinis secundum praescripta librorum liturgicorum.
 
Can. 136 - Metropolita, qui praeest provinciae, praecedit ubique Metropolitam titularem.
 
Can. 137 - Synodus Episcoporum Ecclesiae patriarchalis pressius determinet iura et obligationes Metropolitarum et Synodorum metropolitanarum secundum legitimas consuetudines propriae Ecclesiae patriarchalis necnon temporum et locorum adiuncta.
 
Can. 138 - Iura et obligationes Metropolitae extra fines territorii Ecclesiae patriarchalis constituti eadem sunt ac in can. 133, § 1, nn. 2 - 6 et § 2 necnon in cann. 135, 136, 160 et 1084, § 3 praescribuntur; circa cetera iura et obligationes Metropolita servat normas speciales a Synodo Episcoporum Ecclesiae patriarchalis propositas et a Sede Apostolica approbatas vel ab ipsa hac Sede statutas.
 
Can. 139 - Episcopus eparchialis, qui extra fines territorii propriae Ecclesiae patriarchalis potestatem suam exercet et ad nullam provinciam pertinet, aliquem Metropolitam consulto Patriarcha et cum approbatione Sedis Apostolicae designet; huic Metropolitae competunt iura et obligationes, de quibus in can. 133, § 1, nn. 3 - 6.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License