Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER TERTIUS.   DE REBUS.
    • PARS SECUNDA. DE LOCIS ET TEMPORIBUS SACRIS.
      • SECTIO I. DE LOCIS SACRIS.
        • TITULUS XI. De altaribus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS XI.

De altaribus.

 

Can. 1197. § 1. Sensu liturgico intelligitur:

1.o Nomine altaris immobilis seu fixi, mensa superior una cum stipitibus per modum unius cum eadem consecratis;

2.o Nomine altaris mobilis seu portatilis, petra, ut plurimum, parva, quae sola consecratur, quaeque dicitur etiam ara portatilis seu petra sacra; vel eadem petra cum stipite qui tamen non fuit una cum eadem consecratus.

§ 2. In ecclesia consecrata saltem unum altare, praesertim maius, debet esse immobile; in ecclesia autem benedicta omnia altaria possunt esse mobilia.

Can. 1198. § 1. Tum mensa altaris immobilis tum petra sacra ex unico constent lapide naturali, integro et non friabili.

§ 2. In altari immobili tabula seu mensa lapidea ad integrum altare protendi debet, et apte cum stipite cohaerere; stipes autem sit lapideus vel saltem latera seu columellae quibus mensa sustentatur sint ex lapide.

§ 3. Petra sacra sit tam ampla ut saltem hostiam et maiorem partem calicis capiat.

§ 4. Tum in altari immobili tum in petra sacra sit, ad normam legum liturgicarum, sepulcrum continens reliquias Sanctorum, lapide clausum.

Can.1199. § 1. Ut Missae sacrificium super illud celebrari possit, altare debet esse, secundum liturgicas leges, consecratum; idest vel totum, si agatur de immobili, vel ara tantum portatilis, si de mobili.

§ 2. Aras portatiles, salvis peculiaribus privilegiis, omnes Episcopi consecrare possunt; quod vero spectat ad altaria immobilia, servetur praescriptum can. 1155.

§ 3. Consecratio altaris immobilis, quae fit sine ecclesiae dedicatione quamvis omni die fieri possit, magis tamen decet ut fiat die dominico aliove festo de praecepto.

Can. 1200. § 1. Altare immobile amittit consecrationem, si tabula seu mensa a stipite, etiam per temporis momentum, separetur; quo in casu Ordinarius potest permittere ut presbyter altaris cansecrationem rursus perficiat ritu formulaque breviore.

§ 2. Tum altare immobile tum petra sacra amittunt consecrationem:

1.o Si frangantur enormiter sive ratione quantitatis fractionis sive ratione loci unctionis;

2.o Si amoveantur reliquiae aut frangatur vel amoveatur sepulcri operculum, excepto casu quo ipse Episcopus vel eius delegatus operculum amoveat ad illud firmandum vel reparandum vel subrogandum, aut ad visitandas reliquias.

§ 3. Levis fractio operculi non inducit exsecrationem et quilibet sacerdos potest rimulam cemento firmare.

§ 4. Exsecratio ecclesiae non secumfert exsecrationem altarium sive immobilium sive mobilium; et viceversa.

Can. 1201. § 1. Sicut ecclesia, ita quodlibet etiam ecclesiae altare, saltem immobile, proprium sibi titulum habeat.

§ 2. Titulus primarius altaris maioris idem debet esse ac titulus ecclesiae.

§ 3. De Ordinarii licentia mutari quidem potest altaris mobilis, non autem altaris immobilis titulus.

§ 4. Altaria Beatis etiam in ecclesiis et oratoriis quibus eorum officium et Missa concessa sunt, dedicari nequeunt sine Sedis Apostolicae indulto.

Can. 1202. § 1. Altare tum immobile tum mobile debet esse divinis tantum officiis et praesertim Missae celebrationi reservatum, quolibet profano usu prorsus excluso.

§ 2. Subtus altare nullum sit reconditum cadaver; cadavera autem quae prope altare sepulta forte sunt, distent ab eo saltem spatio unius metri; secus Missam in altari celebrare non licet, donec cadaver removeatur.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License