Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUARTUS. DE PROCESSIBUS.
    • PARS PRIMA. DE IUDICIIS.
      • SECTIO I. DE IUDICIIS IN GENERE.
        • TITULUS I. De foro competenti.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

SECTIO I.

DE IUDICIIS IN GENERE.

 

TITULUS I.

De foro competenti.

 

Can. 1556. Prim Sedes a nemine iudicatur.

Can. 1557. par. 1. Ipsius Romani Pontificis dumtaxat ius est iudicandi:

1.o Eos qui supremum tenent populorum principatum horumque filios ac filias eosve quibus ius est proxime succedendi in principatum;

2.o Patres Cardinales;

3.o Legatos Sedis Apostolicae, et in criminalibus Episcopos, etiam titulares.

par. 2. Tribunalibus vero Sedis Apostolicae reservatur iudicare:

l.o Episcopos residentiales in contentiosis, salvo praescripto can. 1572, par. 2;

2.o Dioeceses aliasve personas morales ecclesiasticas quae Superiorem infra Romanum Pontificem non habent, uti religiones exemptas, Congregationes monasticas, etc.

par. 3. Alias causas quas Romanus Pontifex ad suum advocaverit iudicium, videt iudex quem ipsemet Romanus Pontifex designaverit.

Can. 1558. In causis de quibus in can. 1556, 1557, aliorum iudicum incompetentia est absoluta.

Can. 1559. par. 1. Nemo in prima instantia conveniri potest, nisi coram iudice ecclesiastico qui competens sit ob unum ex titulis qui in can.1560-1568 determinantur.

par. 2. Incompetentia iudicis cui nullus ex his titulis suffragatur, dicitur relativa.

par. 3. Actor sequitur forum rei; quod si reus multiplex forum habeat, optio fori actori conceditur.

Can. 1560. Forum necessarium habent:

1.o Actiones de spolio, coram Ordinario loci rei sitae;

2.o Causae respicientes beneficium, quamvis non residentiale, coram Ordinario loci beneficii;

3.o Causae quae versantur circa administrationem, coram Ordinario loci ubi administratio gesta est;

4.o Causae quae respiciunt hereditates aut legata pia, coram Ordinario loci domicilii testatoris, nisi agatur de mera exsecutione legati, quae videnda est secundum ordinarias competentiae normas.

Can. 1561. par. 1. Ratione domicilii vel quasi-domicilii quilibet conveniri potest coram Ordinario loci.

par. 2. Ordinarius autem domicilii vel quasi-domicilii iurisdictionem in subditum, quamvis absentem habet.

Can. 1562. par. 1. Qui peregrinus est in Urbe, licet per breve tempus, potest in ipsa tanquam ip proprio domicilio citari; sed ius habet revocandi domum, idest petendi ut ad proprium Ordinarium remittatur.

par. 2. Qui in Urbe ab anno commoratur, ius habet declinandi forum Ordinarii et instandi ut coram Urbis tribunalibus citetur.

Can. 1563. Vagus proprium forum habet in loco ubi actu commoratur; religiosus in loco domus suae.

Can. 1564. Ratione rei sitae pars conveniri potest coram Ordinario loci, ubi res litigiosa sita est, quoties actio in rem directa sit.

Can. 1565. par. 1. Ratione contractus pars conveniri potest coram Ordinario loci in quo contractus initus est vel adimpleri debet.

par. 2. In actu autem contractus permittitur contrahentibus, obligationis declarandae, urgendae vel implendae gratia, locum eligere, in quo etiam absentes citari et conveniri possint.

Can. 1566. par. 1. Ratione delicti reus forum sortitur in loco patrati delicti.

par. 2. Licet post delictum reus e loco discesserit iudex loci ius habet illum citandi ad comparendum, et sententiam in eum ferendi.

Can. 1567. Ratione connexionis seu continentiae ab uno eodemque iudice cognoscendae sunt causae inter se connexae, nisi legis praescriptum obstet.

Can. l568. Ratione praeventionis, cum duo vel plures iudices aeque com petentes sunt, ei ius est causam cognoscendi qui prius citatione reum legitime convenit.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License