Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER PRIMUS. NORMAE GENERALES.
        • TITULUS V. De privilegiis.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

TITULUS V.

De privilegiis.

Can. 63. par. 1. Privilegia acquiri possunt non solum per directam concessionem competentis auctoritatis et per communicationem, sed etiam per legitimam consuetudinem aut praescriptionem.

par. 2. Possessio centenaria vel immemorabilis inducit praesumptionem concessi privilegii.

Can. 64. Per communicationem privilegiorum, etiam in forma aeque principali, ea tantum privilegia impertita censentur, quae directe, perpetuo et sine speciali relatione ad certum locum aut rem aut personam concessa fuerant primo privilegiario, habita etiam ratione capacitatis subiecti, cui fit communicatio.

Can. 65. Cum privilegia acquiruntur per communicationem in forma accessoria, augentur, imminuuntur vel amittuntur ipso facto, si forte augeantur, imminuantur vel cessent in principali privilegiario; secus si acquirantur per communicationem in forma aeque principali.

Can. 66. par. 1. Facultates habituales quae conceduntur vel in perpetuum vel ad praefinitum tempus aut certum numerum casuum, accensentur privilegiis praeter ius.

par. 2. Nisi in earum concessione electa fuerit industria personae aut aliud expresse cautum sit, facultates habituales, Episcopo aliisve de quibus in can. 198, par. 1 ab Apostolica Sede concessae, non evanescunt, resoluto iure Ordinarii cui concessae sunt, etiamsi ipse eas exsequi coeperit, sed transeunt ad Ordinarios qui ipsi in regimine succedunt; item concessae Episcopo competunt quoque Vicario Generali.

par. 3. Concessa facultas secumfert alias quoque potestates quae ad illius usum sunt necessariae; quare in facultate dispensandi includitur etiam potestas absolvendi a poenis ecclesiasticis, si quae forte obstent, sed ad effectum dumtaxat dispensationis consequendae.

Can. 67. Privilegium ex ipsius tenore aestimandum est, nec licet illud extendere aut restringere.

Can. 68. In dubio privilegia interpretanda sunt ad normam can. 50; sed ea semper adhibenda interpretatio, ut privilegio aucti aliquam ex indulgentia concedentis videantur gratiam consecuti.

Can. 69. Nemo cogitur uti privilegio in sui dumtaxat favorem concesso, nisi alio ex capite exsurgat obligatio.

Can. 70. Privilegium, nisi aliud constet, censendum est perpetuum.

Can. 71. Per legem generalem revocantur privilegia in hoc Codice contenta; ad cetera quod attinet, servetur praescriptum can. 60.

Can. 72. par. 1. Privilegia cessant per renuntiationem a competenti Superiore acceptatam.

par. 2. Privilegio in sui tantum favorem constituto quaevis persona privata renuntiare potest.

par. 3. Concesso alicui communitati, dignitati locove renuntiare privatis personis non licet.

par. 4. Nec ipsi communitati seu coetui integrum est renuntiare privilegio sibi dato per modum legis, vel si renuntiatio cedat in Ecclesiae aliorumve praeiudicium.

Can. 73. Resoluto iure concedentis, privilegia non exstinguuntur, nisi data fuerint cum clausula: ad beneplacitum nostrum, vel alia aequipollenti.

Can. 74. Privilegium personale personam sequitur et cum ipsa exstinguitur.

Can. 75. Privilegia realia cessant per absolutum rei vel loci interitum; privilegia vero localia, si locus intra quadraginta annos restituatur, reviviscunt.

Can. 76. Per non usum vel per usum contrarium privilegia aliis haud onerosa non cessant; quae vero in aliorum gravamen cedunt, amittuntur, si accedat legitima praescriptio vel tacita renuntiatio.

Can. 77. Cessat quoque privilegium, si temporis progressu rerum adiuncta sic, iudicio Superioris, immutentur ut noxium evaserit, aut eius usus illicitus fiat; item elapso tempore vel expleto numero casuum pro quibus privilegium fuit concessum, firmo praescripto can. 207, par. 2.

Can. 78. Qui abutitur potestate sibi ex privilegio permissa, privilegio ipso privari meretur; et Ordinarius Sanctam Sedem monere ne omittat, si quis privilegio ab eadem concesso graviter abutatur.

Can. 79. Quamvis privilegia, oretenus a Sancta Sede obtenta, ipsi petenti in foro conscientiae suffragentur, nemo tamen potest cuiusvis privilegii usum adversus quemquam in foro externo vindicare, nisi privilegium ipsum sibi concessum esse legitime evincat.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License