Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER QUINTUS. DE DELICTIS ET POENIS.
    • PARS SECUNDA. DE POENIS.
      • SECTIO II. DE POENIS IN SPECIE.
        • TITULUS IX. De poenia vindicativis.
          • CAPUT I. De poenis vindicativis communibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT I.

De poenis vindicativis communibus.

 

Can. 2291. Poenae vindicativae quae omnes fideles pro delictorum gravitate afficere possunt, in Ecclesia praesertim sunt:

1. Interdictum locale et interdictum in communitatem seu collegium in perpetuum vel ad tempus praefinitum vel ad beneplacitum Superioris;

2. Interdictum ab ingressu ecclesiae in perpetuum vel ad tempus praefinitum vel ad beneplacitum Superioris;

3. Poenalis translatio vel suppressio sedis episcopalis vel paroecialis;

4. Infamia iuris;

5. Privatio sepulturae ecclesiasticae ad normam can. 1240, par. 1;

6. Privatio Sacramentalium;

7. Privatio vel suspensio ad tempus pensionis quae ab Ecclesia vel ex bonis Ecclesiae solvitur, vel alius iuris seu privilegii ecclesiastici;

8. Remotio ab actibus legitimis ecclesiasticis exercendis;

9. Inhabilitas ad gratias ecclesiasticas aut munia in Ecclesia quae statum clericalem non requirant, vel ad gradus academicos auctoritate ecclesiastica consequendos;

10. Privatio vel suspensio ad tempus muneris facultatis vel gratiae iam obtentae;

11. Privatio iuris praecedentiae vel vocis activae et passivae vel iuris ferendi titulos honoris, vestem insignia, quae Ecclesia concesserit;

12. Mulcta pecuniaria.

Can. 2292. Poenalis suppressio aut translatio sedis episcopalis est Romano Pontifici reservata; sedis autem paroecialis, a locorum Ordinariis decerni nequit, nisi cum consilio Capituli.

Can. 2293. par. 1. Infamia est vel iuris vel facti.

par. 2. Infamia iuris illa est quae casibus iure communi expressis statuitur.

par. 3. Infamia facti contrahitur, quando quis, ob patratum delictum vel ob pravos mores, bonam existimationem apud fideles probos et graves amisit, de quo iudicium spectat ad Ordinarium.

par. 4. Neutra afficit delinquentis consanguineos aut affines, firmo praescripto can. 2147, par. 2, n. 3.

Can. 2294. par. 1. Qui infamia iuris laborat, non solum est irregularis ad normam can. 984, n. 5, sed insuper est inhabilis ad obtinenda beneficia, pensiones, officia et dignitates ecclesiasticas, ad actus legitimos ecclesiasticos perficiendos, ad exercitium iuris aut muneris ecclesiastici, et tandem arceri debet a ministerio in sacris functionibus exercendo.

par. 2. Qui laborat infamia facti, repelli debet tum a recipiendis ordinibus ad normam can. 987, n. 7, dignitatibus, beneficiis, officiis ecclesiasticis, tum ab exercendo sacro ministerio et ab actibus legitimis ecclesiasticis.

Can. 2295. Infamia iuris desinit sola dispensatione a Sede Apostolica concessa; infamia facti cum bona existimatio apud fideles probos et graves, omnibus perpensis adiunctis et praesertim diuturna rei emendatione, fuerit, prudenti Ordinarii iudicio, recuperata.

Can. 2296. par. 1. Si agatur de rebus ad quas assequendas capacitas iure communi statuitur, inhabilitatis poenam infligere una Sedes Apostolica potest.

par. 2. Iura iam quaesita non amittuntur ob supervenientem inhabilitatem, nisi huic addatur poena privationis.

Can. 2297. Mulctas pecuniarias iure communi inflictas, quarum erogatio non sit eodem iure praefinita, aliasque iure peculiari statutas vel statuendas, Ordinarii locorum erogare debent in pios usus, non vero in commodum mensae episcopalis aut capitularis.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License