Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO I. DE CLERICIS IN GENERE.
        • TITULUS IV. De officiis ecclesiasticis.
          • CAPUT II. De amissione officiorum ecclesiasticorum.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II.

De amissione officiorum ecclesiasticorum.

Can. 183. par. 1. Amittitur officium ecclesiasticum renuntiatione, privatione, amotione, translatione lapsu temporis praefiniti.

par. 2. Resoluto quovis modo iure Superioris a quo fuerat concessum, officium ecclesiasticum non amittitur, nisi lex aliud caveat aut nisi in concessione habeatur clausula: ad beneplacitum nostrum, vel alia aequipollens.

Can. l84. Quisque sui compos potest officio ecclesiastico iusta de causa renuntiare, nisi speciali prohibitione renuntiatio sit ipsi interdicta.

Can. 185. Renuntiatio ex metu gravi, iniuste incusso,dolo aut errore substantiali vel simoniace facta irrita est ipso iure.

Can. l86. Renuntiatio, ut valida sit, fieri debet a renuntiante aut scripto aut oretenus coram duobus testibus aut etiam per procuratorem speciali mandato munitum; et scriptum renuntiationis documentum in Curia deponatur.

Can. 187. par. 1. Renuntiatio generatim, ut valeat, ei fieri debet a quo est acceptanda, vel, si acceptatione non egeat, a quo clericus officium accepit vel qui eiusdem locum tenet.

par. 2. Quare si officium per confirmationem, admissionem vel institutionem collatum fuerit, renuntiatio fieri debet Superiori ad quem de iure ordinario confirmatio, admissio vel institutio spectat.

Can. 188. Ob tacitam renuntiationem ab ipso iure admissam quaelibet officia vacant ipso facto et sine ulla declaratione, si clericus:

1.o Professionem religiosam emiserit, salvo, circa beneficia, praescripto can. 584;

2.o Intra tempus utile iure statutum vel, deficiente iure, ab Ordinario determinatum, de officio provisus illud adire neglexerit;

3.o Aliud officium ecclesiasticum cum priore incompatibile acceptaverit et eiusdem pacificam possessionem obtinuerit;

4.o A fide catholica publice defecerit;

5.o Matrimonium, etiam civile tantum, ut aiunt, contraxerit;

6.o Contra praescriptum can.141, par. 1 militiae saeculari nomen sponte dederit;

7.o Habitum ecclesiasticum propria auctoritate sine iusta causa deposuerit, nec illum, ab Ordinario monitus, intra mensem a monitione recepta resumpserit;

8.o Residentiam, qua tenetur, illegitime deseruerit et receptae Ordinarii monitioni, legitimo impedimento non detentus, intra congruum tempus ab Ordinario praefinitum, nec paruerit nec responderit.

Can.189. par. l. Superiores sine iusta et proportionata causa renuntiationes ne acceptent.

par. 2. Renuntiationem Ordinarius loci intra mensem vel admittat vel reiiciat.

Can. 190. par. 1. Officium, renuntiatione legitime facta et acceptata, vacat postquam renuntianti significata est acceptatio.

par. 2. Renuntians in officio permaneat donec de Superioris acceptatione certum nuntium acceperit.

Can. l9l. par. l. Semel legitime facta renuntiatione, non datur amplius poenitentiae locus, licet renuntians possit offcium ex alio titulo consequi.

par. 2. Acceptata renuntiatio tempestive nota fiat iis qui aliquod ius in officii provisionem habent.

Can. 192. par. l. Privatio officii incurritur sive ipso iure, sive ex facto legitimi Superioris.

par. 2. Si agatur de officio inamovibili, Ordinarius nequit clericum eodem privare, nisi mediante processu ad normam iuris.

par. 3. Si de amovibili, privatio decerni ab Ordinario potest ex qualibet iusta causa, prudenti eius arbitrio, etiam citra delictum, naturali aequitate servata, sed certum procedendi modum sequi minime tenetur salvo canonum praescripto circa paroecias amovibiles; privatio tamen effectum non habet, nisi postquam fuerit a Superiore intimata; et ab Ordinarii decreto datur recursus ad Sedem Apostolicam, sed in devolutivo tantum.

Can.193. par. 1. Translatio ab uno ad aliud officium ecclesiasticum ab eo tantum perfici potest, qui ius habet tum acceptandi renuntiationem, tum removendi a primo officio et promovendi ad alterum.

par. 2. Ad translationem, si de consensu clerici fiat quaelibet iusta causa sufficit; si invito clerico, eadem fere causa requiritur idemque procedendi modus ac pro privatione, firmo praescripto can. 2162-2167, quod ad translationem attinet parochorum.

Can.194. par. 1. In translatione prius officium vacat cum clericus alterius possessionem canonice capit, nisi aliud a iure cautum sit vel a legitimo Superiore praescriptum.

par. 2. Reditus prioris officii translatus percipit, donec aliud occupaverit.

Can.195. Qui clericum ad officium elegerunt vel postulaverunt aut praesentaverunt, nequeunt eundem officio privare aut ab eo revocare seu amovere aut ad aliud transferre.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License