Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

CIC 1917

IntraText CT - Text

  • LIBER SECUNDUS. DE PERSONIS.
    • PARS PRIMA. DE CLERICIS.
      • SECTIO II. DE CLERICIS IN SPECIE.
        • TITULUS VII. De suprema potestate deque iis qui eiusdem sunt ecclesiastico iure participes.
          • CAPUT III. De Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III.

De Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus.

Can. 230. S.R.E. Cardinales Senatum Romani Pontificis constituunt eidemque in regenda Ecclesia praecipui consiliarii et adiutores assistunt.

Can. 231. par. 1. Sacrum Collegium in tres ordines distribuitur: episcopalem, ad quem soli pertinent sex Cardinales dioecesibus suburbicariis praepositi; presbyteralem, qui constat Cardinalibus quinquaginta; diaconalem, qui quatuordecim.

par. 2. Cardinalibus ordinis presbyteralis ac diaconalis suus cuique titulus aut diaconia in Urbe assignatur a Romano Pontifice.

Can. 232. par. 1. Cardinales libere a Romano Pontifice ex toto terrarum orbe eliguntur, viri, saltem in ordine presbyteratus constituti, doctrina, pietate ac rerum agendarum prudentia egregie praestantes.

par. 2. A cardinalatus dignitate arcentur:

1.o Illegitimi, etiamsi per subsequens matrimonium fuerint legitimati; itemque alii irregulares vel a sacris ordinibus impediti secundum canonicas sanctiones, etsi cum ipsis auctoritate apostolica fuerit ad ordines et dignitates etiam episcopalem dispensatum;

2.o Qui prolem etiam ex legitimo matrimonio susceptam, vel nepotem ex ea habent;

3.o Qui primo aut secundo gradu consanguinitatis alicui Cardinali viventi coniuncti sunt.

Can. 233. par. l. Cardinales creantur et publicantur a Romano Pontifice in Consistorio sicque creati et publicati obtinent ius ad electionem Romani Pontificis et privilegia de quibus in can. 239.

par. 2. Si tamen Romanus Pontifex creationem alicuius in Consistorio annuntiaverit, eius nomine sibi in pectore reservato, sic promotus nullis interim gaudet Cardinalium iuribus aut privilegiis, sed, postquam a Romano Pontifice eius nomen publicatum fuerit, iisdem fruitur a publicatione, iure vero praecedentiae a reservatione in pectore.

Can. 234. Promotus absens a Curia debet in recipiendo bireto rubro iurare se intra annum, nisi legitimo detineatur impedimento, Summum Pontificem aditurum.

Can. 235. Nisi aliter in casibus particularibus fuerit a Sancta Sede provisum, per promotionem ad sacram purpuram non solum ipso facto vacant dignitates omnes, ecclesiae, beneficia quae promotus possideat, sed etiam pensiones ecclesiasticae amittuntur.

Can. 236. par. l. Per optionem in Consistorio factam et a Summo Pontifice approbatam, possunt, servata prioritate ordinis et promotionis, Cardinales ex ordine presbyterali transire ad alium titulum et Cardinales ex ordine diaconali ad aliam diaconiam et, si per integrum decennium in ordine diaconali permanserint, etiam ad ordinem presbyteralem.

par. 2. Cardinalis ex ordine diaconali, transiens per optionem ad ordinem presbyteralem, locum obtinet ante omnes illos Cardinales presbyteros, qui post ipsum ad sacrae purpurae honorem assumpti sunt.

par. 3. Suburbicaria si vacet sedes, Cardinales ex ordine presbyterali, qui momento vacationis praesentes fuerint in Curia vel ab ea absentes ad tempus ob sibi commissum negotium aliquod a Romano Pontifice, optare eam possunt in Consistorio, servata prioritate promotionis.

par. 4. Cardinales quibus una ex ecclesiis suburbicariis est assignata, aliam optare nequeunt; cum vero Cardinalis gradum Decani attigerit, dioecesim suam Ostiensi cumulat, quae proinde cum alia atque alia dioecesi suburbicaria in persona Cardinalis Decani semper coniungitur.

Can. 237. par. 1. Sacro Cardinalium Collegio praeest Decanus, idest antiquior promotione ad aliquam sedem suburbicariam, cui tamen nulla est in ceteros Cardinales iurisdictio, sed ipse primus habetur inter aequales.

par. 2. Vacante decanatu, ipso iure succedit Subdecanus, sive is tempore vacationis sit praesens in Curia, sive in sua suburbicaria dioecesi commoretur, sive absit ad tempus ob sibi commissum munus a Romano Pontifice.

Can. 238. par. l. Cardinales tenentur obligatione residendi in Curia, nec fas est ipsis ab eadem discedere sine licentia Romani Pontificis, salvo praescripto par. par. 2, 3 huius canonis.

par. 2. Haec obligatio urget quoque Cardina1es Episcopos suburbicarios; sed ipsi non indigent licentia ut sese conferant ad dioeceses sibi commissas, quoties opportunum iudicaverint.

par. 3. Cardinales qui sunt Episcopi alicuius dioecesis non suburbicariae, lege residendi in Curia eximuntur; sed cum ad Urbem venerint, Summum Pontificem adeant, nec ab Urbe discedant antequam ab eodem abeundi licentiam impetraverint.

Can. 239. par. 1. Praeter alia privilegia quae in hoc Codice suis in titulis enumerantur, Cardinales omnes a sua promotione in Consistorio facultate gaudent :

l.o Audiendi ubique terrarum confessiones etiam religiosorum utriusque sexus et absolvendi ab omnibus peccatis et censuris etiam reservatis, exceptis tantum censuris Sedi Apostolicae specialissimo modo reservatis et illis quae adnexae sunt revelationi secreti S. Officii;

2.o Sibi suisque familiaribus eligendi sacerdotem confessionibus excipiendis, qui, si iurisdictione careat, eam ipso iure obtinet, etiam quod spectat ad peccata et censuras, reservatas quoque, illis tantum censuris exceptis, de quibus in n. 1;

3.o Verbum Dei ubique praedicandi;

4.o Celebrandi vel alii permittendi ut coram se celebret unam Missam in feria V maioris hebdomadae ac tres Missas in nocte Nativitatis Domini;

5.o Benedicendi ubique, solo crucis signo, cum omnibus indulgentiis a Sancta Sede concedi solitis, rosaria, aliasque coronas precatorias, cruces, numismata, statuas, scapularia a Sede Apostolica probata eaque imponendi sine onere inscriptionis;

6 o Sub unica benedictione erigendi, in ecclesiis et oratoriis etiam privatis aliisque piis locis, stationes Viae Crucis cum omnibus indulgentiis, quae huiusmodi pium exercitium peragentibus impertitae sunt; nec non benedicendi pro fidelibus, qui causa infirmitatis vel alius legitimi impedimenti sacras stationes Viae Crucis visitare nequeant, Crucifixi icones cum applicatione omnium indulgentiarum devoto exercitio eiusdem Viae Crucis a Romanis Pontificibus adnexarum;

7.o Celebrandi super aram portatilem non solum in domo propriae habitationis, sed ubicunque degunt; et permittendi ut alia Missa, ipsis adstantibus, celebretur;

8 o Celebrandi in mari, debitis cautelis adhibitis;

9.o In omnibus ecclesiis et oratoriis Missam celebrandi proprio calendario conformem;

10.o Fruendi altari privilegiato personali quotidiano;

11.o Lucrandi in propriis sacellis indulgentias, ad quas acquirendas praescripta sit visitatio templi alicuius vel publicae aediculae civitatis seu loci, in quo Cardinales actu commorentur, quo privilegio etiam eorum familiares frui possunt;

12.o Benedicendi ubique populo more Episcoporum; sed in Urbe in ecclesiis tantum, piis locis et fidelium consessibus;

13.o More Episcoporum gestandi crucem ante pectus etiam supra mozetam atque utendi mitra et baculo pastorali;

14.o Sacrum celebrandi in quolibet privato sacello sine praeiudicio illius qui indulto gaudet;

15.o Pontificalia cum throno et baldachino peragendi in omnibus ecclesiis extra Urbem, Ordinario praemonito, si ecclesia sit cathedralis;

16.o Honoribus locorum Ordinariis tribui solitis fruendi quocunque se conferant;

17.o Fidem faciendi in foro externo, de oraculo póntificio testantes;

18.o Fruendi sacello ab Ordinarii visitatione exempto;

19.o De reditibus beneficiariis libere disponendi etiam per testamentum, salvo praescripto can. 1298;

20.o Consecrationes et benedictiones ecclesiarum altarium, sacrae supellectilis, Abbatum aliasve similes, excepta oleorum sacrorum consecratione, si Cardinalis charactere episcopali careat, ubique locorum, servatis servandis, peragendi, firmo praescripto can. 1157;

21.o Praecedendi omnibus Praelatis etiam Patriarchis, imo ipsis Legatis Pontificiis, nisi Legatus sit Cardinalis in proprio territorio residens; Cardinalis autem Legatus a latere praecedit extra Urbem omnibus aliis;

22.o Conferendi primam tonsuram et ordines minores, dummodo promovendus habeat dimissorias proprii Ordinarii litteras;

23.o Ministrandi sacramentum confirmationis, firmo onere inscriptionis nominis confirmati ad normam iuris;

24.o Concedendi indulgentias ducentorum dierum etiam toties quoties lucrandas, in locis vel institutis ac pro personis suae iurisdictionis vel protectionis; item in aliis locis, sed a praesentibus solummodo, singulis vicibus, lucrandas.

par. 2. Cardinalis Decanus gaudet privilegio ordinandi et consecrandi electum Pontificem, si hic ordinatione vel episcopali consecratione indigeat, et tunc pallio utitur; quod privilegium, absente Cardinali Decano, competit Subdecano, eoque etiam absente, antiquiori Cardinali Episcopo suburbicario.

par. 3. Demum Cardinalis Proto-diaconus pallia Archiepiscopis et Episcopis privilegio fruentibus eorumve procuratoribus, vice Romani Pontificis, imponit; et nomen novi electi Pontificis populo annuntiat.

Can. 240. par. 1. Cardinalis ad sedem suburbicariam promotus et in eiusdem possessionem canonice immissus est verus Episcopus suae dioecesis, eaque potestate in eam pollet, quam Episcopi residentiales in propria dioecesi obtinent.

par. 2. Ceteri Cardinales in suis titulis vel diaconiis, postquam eorundem canonicam possessionem ceperint, omnia possunt quae locorum Ordinarii in suis ecclesiis, exceptis ordine iudiciorum et qualibet iurisdictione in fideles, sed salva potestate in iis quae ad disciplinam, morum correctionem, servitium ecclesiae pertinent.

par. 3. Cum throno et baldachino Cardinalis ordinis presbyteralis potest in suo titulo pontificalia peragere et Cardinalis ordinis diaconalis in sua diaconia pontificaliter assistere, et nemo alius ibidem id potest sine Cardinalis assensu; in aliis vero Urbis ecclesiis Cardinales throno et baldachino uti nequeunt sine licentia Romani Pontificis.

Can. 241. Sede Apostolica vacante, Sacrum Cardinalium Collegium et Romana Curia non aliam habent potestatem, quam quae definitur in const. Pii X Vacante Sede Apostolica, 25 Dec. 1904.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License