Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hugo Falcandus
Liber de regno Sicilie

IntraText CT - Text

  • XXVI. De regina et officialibus eius.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XXVI. De regina et officialibus eius.

Idem Petrus, licet parum consulti pectoris et inconstantis esset animi, mansuetus tamen, benignus et affabilis erat et nullum in actibus suis ma<lignandi> preferens argumentum. Largitatem quoque pre cunctis amplectens virtutibus, dare quam accipere beatius estimabat, unde et milites eum plurimum diligebant et eius per omnia voluntatem et imperia sequebantur, et nisi gentile vitium innatam viri mansuetudinem prepediret, nec eum pateretur christiani nominis odium penitus abiecisse, regnum Sicilie multa sub eo tranquillitate gauderet. Erant eo tempore Panormi circa curiam commorantes archiepiscopi quidem Rumoaldus Salernitanus et Rogerius Reginus; episcopi vero Gentilis Agrigentinus et Tustinus Mazariensis. Quorum Gentilis Agrigentinus episcopus, ob timorem regis diu simulate religionis umbram amplexus, sub eius obtentu popularis laudis gloriam venabatur et diuturnis ieiuniis satagebat favorem regium promereri. post obitum vero regis, sublato iam metu, cepit, velud excusso freno, liberius evagari, et omissis ieiuniis, dissolutiorem vitam agere, convocatisque militibus, crebra convivia splendidissima celebrare; interim inter epulas loqui plurimum et, quod ei familiare semper fuit, de rebus notissimis audacter mentiri, ut qui consuetudinem eius iam habebant expertam ipsius impudentiam deriderent, qui vero minus eum noverant mirarentur apertissimam falsitatem [episcopum tam impuden>ter astruere. tum genus suum operaque sua magnifice loquebatur, tum se spondebat si familiaris esset curie malas omnes consuetudines abrasurum, neque sub se notariorum et hostiariorum ceterorumque officialium curie rapinis et exactionibus locum fore, sed ad certum mensure compendium omnia restringenda; electoque Siracusano maxime detrahens, multorum ei conflabat odium et apud plebem proceresque eius opinionem ledere conabatur, summa diligentia perquirens et excogitans ut a curia posset occasione qualibet amoveri. Oderat autem illum, eo quod solus videbatur suum impedire desiderium, et rem sibi diu multumque desideratam preripere conabatur. Ad optinendam enim Panormitane sedem ecclesie totis ambo nisibus anelabant. Hic igitur archiepiscopo Regino, viro inexplete cupiditatis et avaritie, qui ut propriis sumptibus parceret, aliene mense nidore facile trahebatur, crebris ac splendidis inescato conviviis, adversus electum Siracusanum eius animum irritavit, eumque sibi socium adhibens, archiepiscopum Salernitanum eiusdem veneno conspirationis infecit, dicens electi Siracusani superbiam iam ulterius sustineri [non posse, satis] eum superque de [rapinis pauperu>m ingentem [coacervasse pecuni>am et inferendo multas iniurias, nec ipsis quidem episcopis pepercisse. nunc elaborandum ut a curia separatus tandem intelligat alicuius eos esse momenti quos, in familiaritate regia constitutus, erecto collo rigentique cervice, grandia verba trutinans, tanquam sibi subiectos despexerit nulloque dignos honore putaverit. Matheoque notario non difficile persuasum est, ut eidem se societati coniungeret, quem adversus electum invidie pridem stimulus incitarat. Occulte tamen id se facturum promisit, ne crudelitas nimia videretur in eum repente sine manifesta causa patenter irruere, cuius diu socius extitisset. Timebat enim ne forte res aliorsum ac opinabantur vergeret, ideoque se non audebat hostem apertum ostendere. Enimvero, preter eas que dicte sunt privatas singulorum inimicitias, alia quoque causa suberat que in odium electi satis eos efficaciter inducebat. Aiebant enim Transalpine gentis superbiam, que hactenus potestate predita curie fretaque regum amicitia Longobardos impune multis exacerbasset iniuriis, deinceps a curia penitus excl<udendam, si prius ele>ctum amov<eri contigerit. eo] namque seme<l expulso, nec eius] gentis quempiam [in curia re>mansurum, ipsumque regem, cum ad etatem discretam pervenerit, eos habiturum familiares inter quos nutritus fuerit et quos eum usus longevus consuetudoque docuerit, neque peregrinis et advenis, quorum mores ut ignotos abhorreat, dignitates curie collaturum. Ceperunt itaque cum gayto Petro singulis diebus equitare, frequenter ei assistere et honorem ac reverentiam, ultra quam episcopalis pateretur dignitas, exhibere. Inde familiarius eum admonent ut notos et amicos circa se semper habeat, nec ignotum quempiam ad se patiatur accedere. Nam electum Siracusanum, cum in curia superiorem pati non possit, cum quibusdam aliis inisse consilium ut ipsum interfici faciat, ideoque dandam operam ut illius possint insidie precaveri. Ille, ut erat pronus quicquid sibi suggestum foret credere, collaudans eos, rem ad amicorum transfert notitiam, quorum consilio statuit non solum a curia Siracusanum electum expellere, verum etiam eligere [viros qui eum in] ipsius ingressu palatii gladiis exceptum confoderent. interimque regis militibus eorumque comestabulis denunciari precepit, ut nullus eorum cum electo deinceps equitare vel ad curiam euntem sequi presumeret. Electus, licet multorum relatu que facta fuerant agnovisset, neque se tamen adversus eorum consilium aliquatenus premunivit, neque segnius ob hoc ad curiam singulis diebus ascendit, ut quicumque periculum rei cognoverant securitatem illius et fiduciam mirarentur. Cumque sepe palatium ingressus propositas insidias offendisset, eo viso gaytus Petrus, ut erat natura mitissimus, ad eius salutationem statim mutabat consilium, et a perpetrando scelere milites avertebat, illoque recedente, crebris episcoporum suggestionibus denuo stimulatus, spondebat se proculdubio quod suaderent facturum. Ubi ad rem ventum erat rursus a proposito decidebat. Videntes autem episcopi Matheusque notarius rem inutiliter diu protrahi, persuaserunt ei ut quia vellet in impium pius esse, bonumque pro malo reddere decrevisset, saltem illum a curie familiaritate semotum, ad episcopatum suum transmicteret, eius<que loco Salerni>tanum archiepiscopum subrogaret. quod ille se facturum promisit, parumque diligenter rem exequens, eorum animos expectatione longa speque dubia suspendebat, ceterique iam dilationis tedio fatigati, ab eo quod inceperant facile destitissent, nisi quod archiepiscopus Reginus continuis eos persuasionum stimulis incitabat. Summo namque mane domos illorum incipiens circuire, ad perficiendum susceptum negotium singulos incitabat, et ne deficiendo tepescerent, hortabatur increpansque desidiam illorum et inhertes eos appellans, eiusmodi exhortationibus totum diei spatium consumebat et diffidentes animos in spem iterum erigebat. Adhuc enim ob sanctitatis opinionem omnes eum venerabantur et eius libenter admictebant consilium, nondum ipsius ypocrisi denudata. Erat autem etate iam vergens in senium; statura procerus; ultima consumptus et extenuatus macie; vocem adeo debilem habens ut quasi sibilus audiretur; faciem vero totumque corpus nigredini mixtus pallor infecerat, ut sepultis quam viventibus videretur affinior, habitumque mentis color extrinsecus indicaret; laborem nullum difficilem estima<bat, unde lucri quid>piam speraretur; [famis ac sitis u>ltra morem hu<manum patiens], ut sumptibus [parceret; domi] nunquam inter epulas letus, in alieno nunquam tristis convivio; totos sepissime dies ieiunus pertransiens, expectabat ut eum aliquis invitaret, frequenter enim consueverat eum vocare episcopus Agrigentinus aliique qui consuetudinem eius cognoverant. Huius indesinenter monitis Salernitanus archiepiscopus eiusque socii, velud quibusdam stimulis incitati, multas adversus electum Siracusanum machinationum adinventiones et versutias consumebant. regina vero nichilominus eisdem consentiebat consiliis, nec illius ipsi persecutio displicebat, eo quod adhuc vivente marito suo, cum pro quibusdam negotiis suis aliquotiens electo preces porrigeret, ille ut in prosperis semper elatus, contemptorem induebat animum, superbe nunciis mordaciterque respondens, nunquam eius petitiones efficaciter admictebat. Sed et Iohannes Neapolitanus, Ecclesie Romane cardinal, qui forte tunc aderat, videns eo scismate curiam laborare, partes suas interponere studuit, et gayto Petro consentiens, electum a curia nitebatur expe<llere; quod eo] consilio fac<ere putabatur, quia] gayto Petro [deincepsque per] eum regine [persuaderi posse credebat ut Panormitanam ecclesiam ei regendam committerent, ipsosque sperabat dissensionis auctores ob invidiam electi facile consensuros. Dum ita Siracusanus electus gravi persecutionis turbine quateretur, nunciatum est Panormi Gillebertum comitem Gravinensem, regine consanguineum, post auditam regis mortem, ad curiam venientem, Farum transiisse. Quo permoti rumore, persecutores electi paulisper ab inceptis machinis quieverunt ad aliam necessario deliberationem traducti. Constabat enim ob hoc venire comitem, ut totius regni magister capitaneus constitutus, negotia curie, post reginam, principe loco disponeret. Sed neque regine sic ferebat animus ut gaytum Petrum, quem plurimum diligebat, secundo post aliquem loco poneret, nec ea comes venerat manu militum premunitus, ut, ipsa nolente, ceteros posset a curia familiares excludere. Electus ergo, missis ad eum occulte nunciis, persecutionem suam et quas passus esset iniurias illi aperuit, [monuitque ut circumspecte] se habens, Siculorum precaveret fallacias, sciturus a gayto Petro ceterisque sociis eius proculdubio sibi paratum iri insidias. Ad hec electo comes rescripsit ut securus de cetero permaneret, nam se diligenter super hiis omnibus se ipsius consilio provisurum. Cum autem Panormum venisset, ceperunt ad eum gayti Petri fautores crebrius convenire, studium eius et prudentiam laudare, quod audita regis morte, sine dilatione reginam consolatum venerit, dein absentantes illi blandiri, et se suaque voluntati eius exponere. Interim ei latenter apud reginam, tum per se ipsos, tum etiam interposita cardinalis auctoritate, detrahere. Nam et ipsa postmodum prodente, cognitum est Iohannem Neapolitanum ei suggessisse et paratum fuisse iurare, quod comes illi balium et omnem imperandi facultatem auferre sibique transsumere conaretur. Comes, ubi certius expectationem suam animadvertit eludi neque bonum erga se reginam animum gerere, statuit asperioribus cum ea verbis agere, eamque presente gayto Petro secretius alloquens, cum de rebus illam plurimis convenisset, subiecit rem omnibus videri dignam miraculo, quod non aliter curiam [ordinaret, cum in eo sta>tu non posset diutius permanere. Iam enim universos proceres indignari, quod omissis comitibus aliisque viris prudentibus quorum oportebat consilio curiam regi, toti regno servum effeminatum prefecerit. Nec enim regem sanum habuisse consilium aut eius debere super hoc iussionem impleri, qui viros contemptibiles, immo deviratos homines ad regimen regni putaverit posse sufficere. Sed et hoc insanius esse quod adversus electum Siracusanum, virum prudentem regnoque necessarium, ob quem solum in consulta regis decreta videbantur atiquatenus excusari, nescio qui conspiratores eam commoverint et ipsum a curia censeant amovendum. At illa respondit: regis ultimam voluntatem quam maxime deceat observari, sua nunquam infirmatum iri opera. Quod si gaytus Petrus ad administrationem regni parum sufficiens putabatur, ipse cum eo familiaris in curia remaneret, ut auctoritate et prudentia sua quod deerat curie suppleretur. Tunc indignatus comes: "bene", inquit, "honorem michi debitum ut consanguineo detulisti, preclare michi locum reservans dignitatis que servo tuo parem me facere dispo<nebas. At ego] mores inge<niumque tuum co>gnovi, neque [me latet consili>um tuum; sci>o te quidem fac>turam ut ab administratione regni turpiter expellaris; iam enim per totam Apuliam opera tua fama dispersit; iam hic etiam quod plenius ibi dicta corroboret intellexi". Hiis aliisque non mitioribus eam verbis aggressus, deincepsque paulatim in apertam verborum contumeliam prorumpens, tandem ad lacrymas coactam nichilo tamen segnius eius proposito reluctantem deseruit, iratusque domum reversus est. At gaytus Petrus, cum aperte comitis animum ex ipsis dictis, ut presens aderat, cognovisset, arbitratus ei viribus resistendum, cepit animos militum beneficiis sibi largisque donis allicere. Erant tunc consiliorum eius participes duo viri nobiles, in quibus maxime confidebat: Hugo filius Atonis, vir tam prudens quam armis strenuus, quem militibus suis ipse prefecerat, et Richardus de Mandra, magister comestabulus, qui cum Roberto comite Lorotelli rebus diu bellicis insudaverat, audacie plurimum habens, prudentie parum: proceres ergo ceterique viri nobiles quicumque predia vel feudorum quicpiam possidebant, comitem malebant pre<esse curie capitaneumque constitui; milites vero stipendiarii, cum comestabulo suo, preter paucos Transmontanos, gayti Petri munera sequebantur. Qui, cum Richardi comestabuli fidem multis sibi non ambigeret beneficiis] obligatam, eo tendebat ut eumdem factum comitem quasi propugnaculum quoddam adversus comitem Gravinensem erigeret, ut velut ex equo deinceps comes comiti plena posset auctoritate resistere. Quod non difficile, porrectis super hoc regine precibus, impetravit. Hic itaque, non sine multorum indignatione, comes creatus, tubis, tympanis cymbalisque de more sollempniter preeuntibus, Bovianum, Venafrum integreque universa oppida, que ad comitatum Molisii pertinebant, optinuit. Cepit interea gaytus Petrus frequenter cum ingenti multitudine militum, hostiariis sagittariisque precedentibus, equitare; universis ad se confluentibus multa largiri, et sibi quos poterat sacramentis astringere; comes autem Gravinensis hec omnia velud negligere dissimulando paucorum comitatu contentus esse, eoque ipso gayto Petro suspectior fieri. Coniectabat enim note virum industrie [callidum dissimulare propositum et occulte] cum electo Siracusano magnum aliquid machinari. Ex ea demum suspicione timorem concipiens, comitis consilium per amicos diligentius inquirebat. Cumque multi nichil esse timendum assererent, et addita spe, niterentur labantem eius animum roborare, plures ad eum secretius accedentes, parari sibi latenter insidias astruebant. Ita variis dissonisque concussum rumoribus eo desperationis impulerant, ut non aliter se quam nocturna fuga speraret manus comitis evasurum. Itaque sagitteam quanta potuit celeritate faciens preparari, nautis, armis ceterisque rebus necessariis eam premuniit. Cumque thesauros suos fecisset illuc sub noctis silentio comportari, sequenti die post occasum solis, fingens se novum adire velle palatium quod in ea parte civitatis que vocatur Kemonia nuper construxerat, cum paucis eunuchis quos secum decreverat adducendos, ad mare perrexit; ibique, dimissis equis, navem conscendens ad Masmudorum regem in Affricam transfretavit. Quod cum summo mane fama per populum dispersisset, eorum qui partes eius sequuti fue<rant animos inopinate] rei perturbavit eventus; <Gille>bertum vero comitem eiusque fautores in amplioris spei fiduciam extulit, arbitrantes propositum suum nullo posse deinceps obstaculo prepediri. Dicebant autem plerique, et hec erat plebis opinio, quod gaytus Petrus preter immensi ponderis aurum, de quo dubium non erat, plurima quoque secum abstulerat regie dignitatis insignia. Quod tamen regina constanter denegans, asserebat nichil eum penitus de thesauris regiis attigisse. Cum ergo post hec ad palacium episcopi, comites et familiares curie convenissent, diuque super eo quod acciderat invicem disceptantes, causam modumque rei disquirerent, subintulit comes Gravinensis hec et deteriora se priusquam acciderent timuisse, nam insanum fuisse consilium servum saracenum qui stolium quoque dudum prodiderat in tantam attollere potestatem. Illud quidem maiori dignum miraculo, quod non latenter introductis Masmudis in palacium, regem ipsum cum omnibus thesauris fecerit asportari. Quod profecto decreverat se facturum siquidem ipsi liceret ea quam usurpaverat uti diutius potestate. Hec et hiis similia comitis dicta mole<ste ferens Richardus comes Molisii respondit: gaytum Petrum servum quidem, ut aiebat, fuisse, sed in testamento regis solempniter manumissum, eamque libertatis dationem novi quo>que regis [et regine privilegio roboratam]; quod si vel ipse vel alius quilibet in eam prorumpere velit audaciam, ut eumdem gaytum Petrum proditionis arguat, paratum se defensionem eius suscipere, et singularis pugne iudicio fidem absentis adstruere. Qui cum instans periculum et paratas insidias aliter evitare non posset, nichil mirandum si timore mortis aufugiens, quocumque pacto vite consuluit; in eum culpam refundi debere qui minis eum et terroribus adactum fugere compulisset. Hiis itaque velud quibusdam litigandi iactis seminibus, alterna responsione comitum eousque res processit ut Richardus Molisii comes, eo quo loquebatur impetu, comitem Gravinensem timidum appellaret indignumque cui regis commicteretur exercitus, et nisi qui aderant sese medios iniecissent, inter eos orta discordia non sine partis alterius gravi dispendio sopiretur. Tunc iussu regine precibusque magnatum curie, remissis hinc inde verborum iniuriis, ad concordiam sunt reducti, que tamen inter eos deinceps perfecte nunquam potuit solidari.

Interea regina, persuasionibus Richardi comitis et aliorum qui gayto Petro faverant acquiescens, occasionem sibi desiderabat congruam exhiberi ut Gillebertum comitem a curia removeret, ita tamen ne quid eius odio facere videretur. At Matheus notarius qui ceteris omnibus astutia preminebat, ad Maionis artes confugiens, famam excitat aliquanto iam tempore quiescentem; rumores dispergit in populo; licteras falsas conscribit imperatoris Alemannorum adventum certissime continentes, easque, velud a remotis regni partibus regi transmissas, coram omnibus evolvit ac recitat: hoc enim ad eius officium pertinebat. Hinc oportune regina, quesitam occasionem eliciens, comiti Gravinensi precipit multumque blandiens exhortatur, ut quia non negligenda necessitatis ingruat difficultas cui potissimum ipse videatur sufficere, maturet in Apuliam proficisci; adversus imperatorem exercitum preparet; civitates ne dubia fide vacillent admoneat, castellaque faciat premuniri. At ille, tametsi non ambigeret hos adversum se machinationum rivulos de Maionicis fontibus emanasse, [videns tamen se] contra regine volunta<tem> nichil in curia profecturum, opere pretium ratus est eorum non adversari consiliis, ne, si quod occulte se facturos speraverant, viderent secus accidere, posthabitis simulandi fallendique consiliis, aperte iam eum, licet reluctantem, utpote fortiores, expellerent. Igitur Apulie Terreque Laboris capitaneus constitutus cum filio suo Bertranno, cui nuper Andrie comitatus datus fuerat, Farum transiit et in Apuliam reversus est. Eius autem loco regina Richardum Mandrensem Molisii comitem, eo quod gaytum Petrum fidelissime dilexisset, curie familiarem constituit et maiorem ei quam ceteris familiaribus contulit potestatem. Qui, cum ob familiaritatem curie, tum ob precipitem eius audaciam, tum etiam quia militibus adhuc velud comestabulus preerat, ab omnibus maxime timebatur. Interea litem adversus electum Siracusanum que timore comitis aliquanto tempore sopita fuerat episcopi rursus instaurant, regine suggerentes illius opera factum ut gaytus Petrus aufugeret; nam Gillebertum comitem, eiusdem licteris ad curiam evocatum et in via clandestinis nunciis quid agere deberet edoctum, satis eum impune reginam totamque curiam offen<disse, perturbasse] magnisque [obiectasse per>iculis; neque mirum, [cum ipsa] facinorum impunitas audendi quicquid libitum fuerit prestet illi fiduciam. Quod, si solum ipsa consenserit, facile se facturos ut licteris pontificis Romani citatum, oporteat eum Romam proficisci, nec in eam super hoc possit culpe quidpiam retorqueri, cum nec eius factum videatur consilio. Post consecrationem vero suam, velud iam curie familiaritate privatum, ad episcopatum suum recto tramite reversurum. assentiente regina idque sibi gratum fore modis omnibus attestante, die constituto, Iohannes Neapolitanus, harum machinationum princeps, vocatur ad curiam, paucisque de negotiis Ecclesie Romane pro quibus venerat verbis prehabitis, pape licteras demum ostendit precipientis ut omnes electi Sicilie, quorum ad Romanum pontificem spectabat consecratio, Romam pergerent consecrandi. Hiis in presentia regis ac regine totiusque curie perlectis, adiecit sibi papam precepisse ut quod licteris deerat ipse suppleret, et prefatis electis ex parte sua certum quo consecrari deberent terminum prefiniret. Ad hec electus respondit: paratum se mandatum pape libenter, quam primum potuerit, adimplere, sed neque terminum quem cardinal ipse prefixerit recepturum, nec omnino, si quid preter literarum tenorem super addere velit, facturum. Hiis aliquanta disputatione protractis, cum electus prudenter ad singula respondendo spem cardinalis aliquatenus elusisset, magna diei parte consumpta, simul e palatio descenderunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License