Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
S. Ambrosius
Epistulae variae

IntraText CT - Text

  • RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI Imperatoribus supplicat senatus nomine, ut veteres religiones instaurentur, ac reparetur ara Victoriae, ut ad eam jusjurandum exigatur more antiquo; non enim superiores principes in eo imitandos, quod eam sustulere, sed in eo quod alios ritus non sustulerunt. Hoc ab eis Romam poscere, et profecto sine damno aerarii concedi posse: iniquum autem illud habendum, quod bona sibi legata Vestales sacrificique adire prohibeantur: quam rem dii ulti dicuntur immissa [Col. 0966B] fame. Negat denique dicendum, quod petit, sumptum publicum: et orationem cohortando imperatores ad postulata sibi praestanda claudit.
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

RELATIO SYMMACHI URBIS PRAEFECTI

Imperatoribus supplicat senatus nomine, ut veteres religiones instaurentur, ac reparetur ara Victoriae, ut ad eam jusjurandum exigatur more antiquo; non enim superiores principes in eo imitandos, quod eam sustulere, sed in eo quod alios ritus non sustulerunt. Hoc ab eis Romam poscere, et profecto sine damno aerarii concedi posse: iniquum autem illud habendum, quod bona sibi legata Vestales sacrificique adire prohibeantur: quam rem dii ulti dicuntur immissa [Col. 0966B] fame. Negat denique dicendum, quod petit, sumptum publicum: et orationem cohortando imperatores ad postulata sibi praestanda claudit.

1. 'Ubi primum senatus amplissimus, semperque vester, subjecta legibus vitia cognovit, et a principibus piis vidit purgari famam proximorum temporum, boni saeculi auctoritatem secutus, evomuit diu pressum dolorem, atque iterum me querelarum suarum jussit esse legatum:cui ideo divi principis denegata est ab improbis audientia quia non erat justitia defutura, domini imperatores Valentiniane, Theodosi, et Arcadi inclyti, victores ac triumphatores, semper augusti.

2. 'Gemino igitur functus officio, et ut praefectus vester gesta publica prosequor, et ut legatus civium [Col. 0966C] mandata commendo. Nulla est hic dissensio voluntatum; quia jam credere homines desierunt aulicorum se studio praestare, si discrepent. Amari, coli, diligi, majus imperio est. Quis ferat obfuisse reipublicae privata certamina? Merito illos senatus insequitur, qui potentiam suam famae principis praetulerunt.

3. 'Noster autem labor pro clementia vestra ducit excubias. 829 Cui enim magis commodat quod instituta majorum, quod patriae jura et fata defendimus, quam temporum gloriae: quae tum major est, cum vobis contra morem parentum intelligitis nil licere? Repetimus igitur religionum statum, qui reipublicae diu profuit. Certe numerentur principes [Col. 0967A] utriusque sectae, utriusque sententiae; proximus eorum ceremonias patrum coluit, recentior non removit. Si exemplum non facit religio veterum, faciat dissimulatio proximorum.

4. 'Quis ita familiaris est barbaris, ut aram victoriae non requirat? Cauti in posterum sumus, et talium rerum ostenta vitamus. Reddatur tamen saltem nomini honor, qui numini denegatus est. Multa victoriae debet aeternitas vestra, et adhuc plura debebit. Aversentur hanc potestatem, quibus nihil profuit: vos amicum triumphis patrocinium nolite deserere. Cunctis potentia ista votiva est: nemo colendam neget, quam profitetur optandam.

5. 'Quod si hujus ominis non esset justa vitatio, ornamentis saltem curiae decuit abstinere. Praestate, [Col. 0967B] oro vos, ut ea quae pueri suscepimus, senes posteris relinquamus. Consuetudinis amor magnus est. Merito divi Constantii factum diu non stetit. Omnia vobis exempla vitanda sunt, quae mox remota didicistis. Aeternitatem curamus famae et nominis vestri; ne quid futura aetas inveniat corrigendum.

6. 'Ubi in leges vestras et verba jurabimus? qua religione mens falsa terrebitur; ne in testimoniis mentiatur? Omnia quidem Deo plena sunt, nec ullus perfidis tutus est locus: sed plurimum valet ad metum delinquendi etiam praesentia religionis urgeri. Illa ara concordiam tenet omnium, illa ara fidem convenit singulorum: neque aliquid magis auctoritatem facit sententiis nostris, quam quod omnia quasi juratus noster ordo decernit. Patebit [Col. 0967C] ergo sedes profana perjuriis, et hoc inclyti principes [Col. 0968A] mei probabile judicabunt, qui sacramento publico tuti sunt.

7. 'Sed divus Constantius idem fecisse dicitur. Caetera potius illius principis aemulemur: qui nihil tale esset aggressus, si quis ante se alius deviasset. 830 Corrigit enim sequentem lapsus prioris, et de reprehensione antecedentis exempli nascitur emendatio. Fas fuit ut parens ille clementiae vestrae in re adhuc nova non caveret invidiam. Num potest etiam nobis eadem defensio convenire, si imitemur, quod meminimus improbatum?

8. 'Accipiat aeternitas vestra alia ejusdem principis facta, quae in usum dignius trahat. Nil ille decerpsit sacrarum virginum privilegiis, replevit nobilibus sacerdotia, Romanis ceremoniis non negavit [Col. 0968B] impensas, et per omnes vias aeternae Urbis laetum secutus senatum, vidit placido ore delubra, legit inscripta fastigiis deorum nomina, percontatus est templorum origines, miratus est conditores. Cumque alias religiones ipse sequeretur, has servavit imperio; suus enim cuique mos, suus cuique ritus est. Varios custodes urbibus et cultus mens divina distribuit. Ut animae nascentibus, ita populis fatales genii dividuntur. Accedit utilitas, quae maxime homini deos asserit. Nam cum ratio omnis in operto sit, unde rectius quam de memoria atque documentis rerum secundarum cognitio venit numinum? Jam si longa aetas auctoritatem religionibus faciat, servanda est tot saeculis fides, et sequendi sunt nobis parentes, qui secuti sunt feliciter suos.

[Col. 0968C] 9. 'Romam nunc putemus assistere, atque his [Col. 0969A] vobiscum agere sermonibus: Optimi principes, patres patriae reveremini annos meos, in quos me pius ritus adduxit. Utar cerimoniis avitis; neque enim poenitet. Vivam meo more, quia libera sum. Hic cultus in leges meas orbem redegit: haec sacra Annibalem a moenibus, a Capitolio Senonas repulerunt. Ad hoc ergo servata sum, ut longaeva reprehendar? Videro quod instituendum putatur; sera tamen et contumeliosa emendatio senectutis.

10. 'Ergo diis patriis, diis indigetibus pacem rogamus. Aequum est quidquid omnes colunt, unum putari. Eadem spectamus astra, commune coelum est, idem nos mundus involvit. Quid interest qua quisque prudentia verum requirat? Uno itinere non potest perveniri ad tam grande secretum: sed [Col. 0969B] haec otiosorum disputatio est: nunc preces, non certamina offerimus.'

831 11. 'Quanto commodo sacri aerarii vestri Vestalium virginum praerogativa detracta est? Sub largissimis imperatoribus denegatur, quod parcissimi praestiterunt? Honor solus est in illo velut stipendio castitatis. Ut vitae earum capiti decus faciunt, ita insigne ducitur sacrificii vacare muneribus. Nudum quodammodo nomen immunitatis requirunt; quoniam paupertate a dispendio tutae sunt. Itaque amplius laudi earum tribuunt, qui aliquid rei detrahunt; siquidem saluti publicae dicata virginitas crescit merito, cum caret praemio.

12. 'Absint ab aerarii vestri puritate ista compendia. Fiscus bonorum principum non sacerdotum [Col. 0969C] damnis, sed hostium spoliis augeatur. Ullumne lucrum compensat invidia? Et quia avaritia in mores vestros non cadit, hoc miseriores sunt, quibus subsidia vetera decerpta sunt. Etenim sub imperatoribus, qui alieno abstinent, qui resistunt cupiditati, ad solam detrahitur amittentis injuriam, quod desiderium non movet auferentis.

13. 'Agros etiam virginibus et ministris deficientium voluntate legatos fiscus retentat. Oro vos, justitiae sacerdotes, ut urbis vestrae sacris reddatur privata successio. Dictent testamenta securi, et sciant [Col. 0970A] sub principibus non avaris stabile esse, quod scripserint. Delectet vos ista felicitas generis humani, coepit causae hujus exemplum sollicitare morientes. Ergo Romanae religiones sub Romana jura non pertinent? Quod nomen accipiet ablatio facultatum, quas nulla lex, nullus casus fecit caducas? Capiunt legata liberti, servis testamentorum justa commoda non negantur: tantum nobiles virgines, et fatalium sacrorum ministri excluduntur praediis haereditate quaesitis? Quid juvat saluti publicae castum corpus dicare, et imperii aeternitatem coelestibus fulcire praesidiis, armis vestris, aquilis vestris amicas applicare virtutes, pro omnibus efficacia vota suscipere, et jus cum omnibus non habere? Itaque melior est servitus, quae hominibus impenditur? Rempublicam [Col. 0970B] laedimus, cui numquam expedit ut ingrata sit.

14. 'Nemo me putet solam causam religionum tueri: ex hujusmodi facinoribus orta sunt cuncta Romani generis incommoda. Honoraverat lex parentum vestales virgines, ac ministros deorum, victu modico, justisque privilegiis: Stetit muneris hujus integritas usque ad degeneres trapezitas, qui ad mercedem vilium bajulorum sacrae castitatis alimenta verterunt. Secuta est hoc factum fames publica, et spem provinciarum omnium messis aegra decepit. Non sunt haec vitia terrarum. Nihil imputamus astris. Nec rubigo segetibus obfuit, nec 832 avena fruges necavit: sacrilegio annus exaruit; necesse enim fuit perire omnibus, quod religionibus negabatur.

[Col. 0970C] 15. 'Certe si est hujus mali aliquod exemplum, imputemus tantam famem viribus annorum: Gravis hanc sterilitatem aura constrinxit: silvestribus arbustis vita producitur, et rursus ad Dodonaeas arbores plebis rusticae inopia convolavit. Quid tale provinciae pertulerunt, cum religionum ministros honor publicus pasceret? Quando in usum hominum concussa quercus, quando vulsae sunt herbarum radices, quando alternos regionum defectus deseruit fecunditas mutua; cum populo et virginibus sacris [Col. 0971A] communis esset annona? Commendabat enim terrarum proventus victus antistitum, et remedium magis, quam largitas erat. An dubium est semper pro copia omnium datum, quod nunc inopia omnium vindicavit?

16. 'Dicet aliquis sumptum publicum denegatum alienae religionis impendiis. Absit a bonis principibus ista sententia; ut quod de communi quibusdam tributum est, in jure fisci esse videatur. Nam cum respublica de singulis constet; quod ab ea proficiscitur, sit rursus proprium singulorum. Omnia regitis, sed suum cuique servatis: plusque apud vos justitia. quam licentia valet. Consulite certe munificentiam vestram, an haec publica velit existimari, quae in alios transtulistis? Semel honori urbis [Col. 0971B] delata compendia desinunt esse tribuentium: et quod a principio beneficium fuit, usu atque aetate fit debitum. Inanem igitur metum divino animo vestro tentat incutere, si quis asserit conscientiam vos habere praebentium, nisi detrahentium subieritis invidiam.

17. 'Faveant clementiae vestrae sectarum omnium arcana praesidia: et haec maxime, quae majores vestros aliquando juverunt, vos defendant, a nobis colantur. Eum religionum statum petimus, qui divo parenti culminis vestri servavit imperium, qui fortunato principi legitimos suffecit haeredes. Spectat senior ille divus ex arce siderea lacrymas sacerdotum, et se culpatum putat more violato, quem libenter ipse servavit.

[Col. 0971C] 18. 'Praestate etiam divo fratri vestro alieni consilii correctionem: tegite factum quod senatui displicuisse nescivit; Siquidem constat ideo exclusam legationem, ne ad eum judicium publicum perveniret. Pro existimatione est temporum superiorum, ut non dubitetis abolere, quod probatum est principis non fuisse.'




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License