Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Imperator Iustinianus
Codex

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

LIBER PRIMUS

CJ.1.1.0. De summa trinitate et de fide catholica et ut nemo de ea publice contendere audeat.

CJ.1.1.1pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Cunctos populos, quos clementiae nostrae regit temperamentum, in tali volumus religione versari, quam divinum petrum apostulum tradidisse romanis religio usque ad nunc ab ipso insinuata declarat quamque pontificem damasum sequi claret et petrum alexandriae episcopum virum apostolicae sanctitatis, hoc est ut secundum apostolicam disciplinam evangelicamque doctrinam patris et filii et spiritus sancti unam deitatem sub pari maiestate et sub pia trinitate credamus. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad pop. urb. constantinop. * <a 380 d. iii k. mart. thessalonica gratiano v et theodosio aa. conss.>

CJ.1.1.1.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Hanc legem sequentes christianorum catholicorum nomen iubemus amplecti, reliquos vero dementes vesanosque iudicantes haeretici dogmatis infamiam sustinere, divina primum vindicta, post etiam motus nostri, quem ex caelesti arbitrio sumpserimus, ultione plectendos. <a 380 d. iii k. mart. thessalonica gratiano v et theodosio aa. conss.>

CJ.1.1.2pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Nullus haereticis mysteriorum locus, nulla ad exercendam animi obstinatioris dementiam pateat occasio. sciant omnes, etiamsi quid speciali quolibet rescripto per fraudem elicito ab huiusmodi hominum genere impetratum sit, non valere. arceantur cunctorum haereticorum ab illicitis congregationibus turbae: unius et summi dei nomen ubique celebretur: nicaenae fidei dudum a maioribus traditae et divinae religionis testimonio atque adsertione firmatae observantia semper mansura teneatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 381 d. iiii id. ian. constantinopoli eucherio et syagrio conss.>

CJ.1.1.2.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Is autem nicaenae adsertor fidei et catholicae religionis verus cultor accipiendus est, qui omnipotentem deum et christum filium dei uno nomine confitetur, deum de deo, lumen ex lumine, qui spiritum sanctum, quem ex summo rerum parente speramus et accipimus, negando non violat, apud quem intemeratae fidei sensu viget incorruptae trinitatis indivisa substantia, quae graeco verbo ousia recte credentibus dicitur. haec profecto nobis magis probata, haec veneranda sunt. <a 381 d. iiii id. ian. constantinopoli eucherio et syagrio conss.>

CJ.1.1.2.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Qui vero isdem non inserviunt, desinant adfectatis dolis alienum verae religionis nomen adsumere et suis apertis criminibus denotentur: ab omnium submoti ecclesiarum limine penitus arceantur, cum omnes haereticos illicitas agere intra oppida congregationes vetemus. ac si quid eruptio factiosa temptaverit, ab ipsis etiam urbium moenibus exterminato furore propelli iubemus, ut cunctis orthodoxis episcopis, qui nicaenam fidem tenent, catholicae ecclesiae toto orbe reddantur. <a 381 d. iiii id. ian. constantinopoli eucherio et syagrio conss.>

CJ.1.1.4pr.: Imperator Marcianus

Nemo clericus vel militans vel alterius cuiuslibet condicionis de fide christiana publice turbis coadunatis et audientibus tractare conetur in posterum, ex hoc tumultus et perfidiae occasionem requirens. * marcian. a. palladio pp. * <a 452 d. vii id. febr. constantinopoli sporacio cons.>

CJ.1.1.4.1: Imperator Marcianus

Nam iniuriam facit iudicio reverentissimae synodi, si quis semel iudicata ac recte disposita revolvere et publice disputare contendit, cum ea, quae nunc de christiana fide a sacerdotibus, qui chalcedone convenerunt, per nostra praecepta statuta sunt, iuxta apostolicas eitiones et instituta sanctorum patrum trecentorum decem et octo et centum quinquaginta definita esse noscuntur. <a 452 d. vii id. febr. constantinopoli sporacio cons.>

CJ.1.1.4.2: Imperator Marcianus

Nam in contemptores huius legis poena non deerit, quia non solum contra fidem vere eitam veniunt, sed etiam iudaeis et paganis ex huiusmodi certamine profanant veneranda mysteria. <a 452 d. vii id. febr. constantinopoli sporacio cons.>

CJ.1.1.4.3: Imperator Marcianus

Igitur si clericus erit, qui publice tractare de religione ausus fuerit, consortio clericorum removebitur: si vero militia praeditus sit, cingulo spoliabitur: ceteri etiam hiusmodi criminis rei, si quidem liberi sint, de hac sacratissima urbe pellentur, pro vigore iudiciario etiam competentibus suppliciis subiugandi, sin vero servi, severissimis animadversionibus plectentur. <a 452 d. vii id. febr. constantinopoli sporacio cons.>

CJ.1.1.8pr.: Imperator Justinianus

Inter claras sapientiae mansuetudinis vestrae laudes, christianissime principum, puriore luce tamquam aliquod sidus irradiat, quod amore fidei, quod caritatis studio, edocti ecclesiasticis disciplinis, romanae sedis reverentiam conservatis et ei cuncta subicitis et ad eius deducitis unitatem, ad cuius auctorem, hoc est apostolorum primum, domino loquente praeceptum est: ' pasce oves meas '. * gloriosiss. et clementiss. fil. iustiniano a. iohannes ep. urb. romae.* <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.1: Imperator Justinianus

Quam esse omnium vere ecclesiarum caput et patrum regulae et principum statuta declarant et pietatis vestrae reverentissimi testantur affatus. patet igitur in vobis impletum fore, quod scripturae loquuntur: ' per me reges regnant et potentes scribunt iustitiam '. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.2: Imperator Justinianus

Nihil est enim, quod lumine clariore praefulgeat, quam recta fides in principe: nihil est, quod ita nequeat occasui subiacere, quam vera religio. nam cum auctorem vitae vel luminis utraque respiciant, recte et tenebras respuunt et nesciunt subiacere defectui. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.3: Imperator Justinianus

Quam ob rem, gloriosissime principum, votis omnibus exorabitur divina potentia, ut pietatem vestram in hoc ardore fidei, in hac devotione mentis, in hoc integrae religionis studio sine defectu sui in tempora longiora conservet: hoc enim et sanctis credimus ecclesiis expedire. scriptum est enim: ' labiis regit rex ', et iterum: ' cor regis in manu dei, et ubi voluerit, inclinabit illud '. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.4: Imperator Justinianus

Hoc est enim, quod vestrum firmat imperium, hoc, quod vestra regna conservat. nam pax ecclesiae, religionis unitas, auctorem facti in sublime provectum grata sibi tranquillitate custodit. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.5: Imperator Justinianus

Neque enim parva ei vicissitudo a potentia divina tribuitur, per quem nullis rugis ecclesia divisa secernitur, nullis insertis maculis variatur. scriptum est enim: ' quia cum rex iustus sederit supra sedem, non adversabitur sibi quicquam malignum '. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.6: Imperator Justinianus

Proinde serenitatis vestrae apices per hypatium atque demetrium sanctissimos viros fratres et coepiscopos meos reverentia consueta suscepimus: quorum etiam relatione comperimus, quod fidelibus populis proposuissetis edictum amore fidei pro submovenda haereticorum intentione secundum apostolicam doctrinam, fratrum et coepiscoporum nostrorum interveniente consensu. quod, quia apostolicae doctrinae convenit, nostra auctoritate confirmamus. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.7: Imperator Justinianus

Textus autem epistulae talis est: <a. 533 d. viii id. iun. constantinopoli dn. iustiniano perpetuo augusto iii consule. > victor iustinianus pius felix inclitus triumphator semper augustus iohanni sanctissimo archiepiscopo almae urbis romae et patriarchae. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.8: Imperator Justinianus

Reddentes honorem apostolicae sedi et vestrae sanctitati, quod semper nobis in voto fuit et est, ut decet, patrem honorantes vestram beatitudinem omnia, quae ad ecclesiarum statum pertinent, festinamus ad notitiam deferre vestrae sanctitatis, quoniam semper magnum nobis fuit studium unitatem vestrae apostolicae sedis et statum sanctarum dei ecclesiarum custodiri, qui hactenus obtinet et incommote permanet nulla intercedente contrarietate. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.9: Imperator Justinianus

Ideoque omnes sacerdotes universi orientalis tractus et subicere et unire sedi vestrae sanctitatis properavimus. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.10: Imperator Justinianus

Et in praesenti ergo quae hic commota sunt, quamvis manifesta et indubitata sint et secundum apostolicae vestrae sedis doctrinam ab omnibus semper sacerdotibus firme custodita et praedicata, necessarium duximus, ut ad notitiam vestrae sanctitatis perveniant. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.11: Imperator Justinianus

Nec enim patimur quicquam, quod ad ecclesiarum statum pertinet, quamvis manifestum et indubitatum sit, quod movetur, ut non etiam vestrae innotescat sanctitati , quia caput est omnium sanctarum ecclesiarum. per omnia enim, ut dictum est, properamus honorem et auctoritatem crescere vestrae sedis. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.12: Imperator Justinianus

Manifestum igitur facimus vestrae sanctitati, quod pauci quidam infideles et alieni sanctae dei catholicae atque apostolicae ecclesiae contradicere iudaice ausi sunt adversus ea, quae ab omnibus sacerdotibus secundum vestram doctrinam recte tenentur et glorificantur atque praedicantur, denegantes dominum nostrum ihesum christum, unigenitum filium dei et deum nostrum, incarnatum ex sancto spiritu et sancta atque gloriosa virgine et dei genetrice maria hominem factum atque crucifixum, unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis, coadorandum et conglorificandum patri et spiritui sancto, consubstantialem patri secundum divinitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, passibilem carne, eundem ipsum impassibilem deitate. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iust iniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.13: Imperator Justinianus

Recusantes enim dominum nostrum ihesum christum unigenitum filium dei et deum nostrum fateri unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis videntur nestorii malam sequentes doctrinam, secundum gratiam dicentes eum filium dei et alium dicentes deum verbum et alium christum. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.14: Imperator Justinianus

Omnes vero sacerdotes sanctae catholicae atque apostolicae ecclesiae et reverentissimi archimandritae sacrorum monasteriorum sequentes sanctitatem vestram et custodientes statum et unitatem sanctarum dei ecclesiarum, quam habent ad apostolicam vestrae sanctitatis sedem, nihil penitus immutantes de ecclesiastico statu, qui hactenus obtinuit atque obtinet, uno consensu confitentur et glorificant , praedicantes dominum nostrum ihesum christum, unigenitum filium et verbum dei et deum nostrum, ante saecula et sine tempore de patre natum, in ultimis diebus descendisse de caelis et incarnatum ex spiritu sancto et sancta atque gloriosa virgine et dei genetrice maria natum et hominem factum et crucifixum unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis, coadorandum et conglorificandum patri et sancto spiritui. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et pa ulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.15: Imperator Justinianus

Nec enim alium deum verbum et alium christum cognoscimus, sed unum atque eundem ipsum consubstantialem patri secundum divinitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, passibilem carne, eundem ipsum impassibilem deitate. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.16: Imperator Justinianus

Ut enim est in divinitate perfectus, ita idem ipse et in humanitate perfectus est: in una enim subsistentia unitatem suscipimus et confitemur, quod dicunt graeci tyn kav hupostasin henwsin homologumen. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.17: Imperator Justinianus

Et quoniam unigenitus filius et verbum dei, ante saecula et sine tempore de patre natus, idem ipse et in ultimis diebus descendens de caelis, incarnatus ex sancto spiritu et sancta atque gloriosa virgine et dei genetrice maria et homo factus, dominus noster ihesus christus proprie et vere deus est, ideo et sanctam et gloriosam virginem maria proprie et vere dei matrem dicimus: non quia deus verbum principium ex ipsa sumpserit, sed quod in ultimis diebus descendit de caelis et ex ipsa incarnatus et homo factus natus est. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.18: Imperator Justinianus

Quem confitemur et credimus, sicut dictum est, consubstantialem esse patri secundum deitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, eiusdem miracula et passiones, quas sponte carne sustinuit, cognoscentes. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.19: Imperator Justinianus

Suscipimus autem sancta quattuor concilia, id est trecentorum decem et octo sanctorum patrum, qui in nicaea congregati sunt, et centum quinquaginta sanctorum patrum, qui in hac regia urbe convenerunt, et sanctorum patrum, qui in epheso primo congregati sunt, et sanctorum patrum, qui in chalcedone convenerunt, sicut vestra apostolica sedes docet atque praedicat. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.20: Imperator Justinianus

Omnes ergo sacerdotes sequentes doctrinam apostolicae vestrae sedis ita credunt et confitentur et praedicant. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.21: Imperator Justinianus

Unde properavimus haec ad notitiam deferre vestrae sanctitatis per hypatium et demetrium, beatissimos episcopos, ut nec vestram sanctitatem lateat, quae a quibusdam paucis monachis male et iudaice secundum nestorii perfidiam denegata sunt. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.22: Imperator Justinianus

Petimus ergo vestrum paternum adfectum, ut vestris ad nos destinatis litteris et ad sanctissimum episcopum huius almae urbis et patriarcham vestrum fratrem, quoniam et ipse per eosdem scripsit ad vestram sanctitatem festinans in omnibus sequi sedem apostolicam beatitudinis vestrae, manifestum nobis faciatis, quod omnes, qui praedicta recte confitentur, suscipit vestra sanctitas et eorum, qui iudaice ausi sunt recte denegare fidem, condemnat perfidiam. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.23: Imperator Justinianus

Plus enim ita et circa vos omnium amor et vestrae sedis crescit auctoritas et quae ad vos est unitas sanctarum ecclesiarum inturbata servabitur, quando per vos didicerint omnes beatissimi episcopi eorum, quae ad vos relata sunt, sinceram vestrae sanctitatis doctrinam. petimus autem vestram beatitudinem orare pro nobis et dei nobis adquirere providentiam. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.24: Imperator Justinianus

Et alia manu: divinitas te servet per multos annos, sancte ac religiosissime pater. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.25: Imperator Justinianus

Liquet igitur, gloriosissime imperator, ut lectionis tenor et legatorum vestrorum relatio patefecit, vos apostolicis eruditionibus studere, cum de religionis catholicae fide ea sapitis, ea scripsistis, ea populis fidelibus publicastis, quae, sicut diximus, et sedes apostolica docet et patrum veneranda decrevit auctoritas et nos confirmavimus in omnibus. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.26: Imperator Justinianus

Opportunum est ergo voce clamare prophetica; ' iucundetur caelum desuper, effundant montes iucunditatem et colles laetitia laetabuntur '. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.27: Imperator Justinianus

Haec igitur in tabulis cordis fideles scribere, haec ut pupillas oculorum convenit observare. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.28: Imperator Justinianus

Neque enim quisquam est, in quo christi caritas fervet, qui tam rectae, tam verae confessionis vestrae fidei refragator existat, cum impietatem evidenter nestorii eutychisque et omnium haereticorum damnantes, unam veram catholicam fidem domini et dei nostri salvatoris ihesu christi magisterio institutam et propheticis apostolicisque praedicationibus ubique diffusam et sanctorum per totum orbem confessionibus roboratam, patrum atque doctorum sententiis adunatam et nostrae doctrinae consentaneam inconcusse atque inviolabiliter devota deo et pia mente servatis. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iu niore vc. conss.>

CJ.1.1.8.29: Imperator Justinianus

Soli etenim vestris professionibus adversantur, de quibus divina scriptura loquitur dicens: ' posuerunt mendacium spem suam et mendacio operiri speraverunt ': et iterum qui secundum prophetam dicunt domino: ' recede a nobis, vias tuas scire nolumus ', propter quos salomon dicit: ' semitas propriae culturae erraverunt , colligunt autem manibus infructuosa '. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.30: Imperator Justinianus

Haec est igitur vestra vera fides, haec certa religio, hoc beatae recordationis, ut diximus, patres omnes praesulesque romanae ecclesiae, quos in omnibus sequimur, hoc sedes apostolica praedicavit hactenus et inconvulse custodivit: huic confessioni, huic fidei quisquis contradictor extiterit, alienum a sancta communione, alienum se ipse ab ecclesia iudicavit esse catholica. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.31: Imperator Justinianus

Nos enim in romana cyrum cum sequacibus suis invenimus civitate, qui de acoemetensi monasterio fuit, quos apostolicis suasionibus ad rectam fidem et velut oves , quae perierant errantes, ad ovile contendimus revocare dominicum, ut agnoscerent secundum prophetam linguae balbutientes loqui quae ad pacem sunt. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.32: Imperator Justinianus

Non credentibus autem per nos primus apostolorum esaiae prophetae verba dicit: ' pergite lumini ignis vestri et flammae, quam accendistis '. sed obduratum est cor eorum, ut scriptum est, ut non intellegerent, et pastoris vocem oves, quae meae non erant, audire minime voluerunt. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.33: Imperator Justinianus

In quibus servantes ea, quae ab ipsorum sunt statuta pontifice, eos minime in nostra communione recepimus et ab omni ecclesia catholica esse iussimus alienos, nisi errore damnato doctrinam nostram quantocius sequi habita regulari professione signaverint. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.34: Imperator Justinianus

Aequum quippe est, ut, qui nostris minime oboedientiam commodant statutis, ecclesiis habeantur extorres. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.35: Imperator Justinianus

Sed quia gremium suum numquam redeuntibus claudit ecclesia, obsecro clementiam vestram, ut, si proprio errore deposito et prava intentione depulsa ad unitatem ecclesiae reverti voluerint, in nostra communione receptis indignationis vestrae removeatis aculeos et nobis intercedentibus benigni animi gratiam condonate. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.36: Imperator Justinianus

Deum autem et salvatorem nostrum ihesum christum exoramus, quatenus longaevis et pacificis vos dignetur custodire temporibus in hac vera religione et unitate et veneratione apostolicae sedis, cuius principatum ut christianissimi et pii conservatis in omnibus. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.37: Imperator Justinianus

Praeterea, serenissime principum, laudamus legatorum vestrorum personas, hypatii et demetrii fratrum et coepiscoporum nostrorum, quos clementiae vestrae gratos fore ipsa manifestavit electio. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.38: Imperator Justinianus

Nam tantae causae pondus non nisi perfectis in christo potuisset iis iniungi, tantae vero pietatis, tantae reverentiae plenos adfatus nisi per amantes minime dignaremini destinare. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.39: Imperator Justinianus

Et alia manu: gratia domini nostri ihesu christi et caritas dei patris et communicatio spiritus sancti sit semper vobiscum, piissime fili. item subscriptio: omnipotens deus regnum et salutem vestram perpetua protectione custodiat, gloriosissime et clementissime fili imperator auguste. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License