Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XX. Comitis absentis clam a Graecis impugnatur exercitus. Comes indignatur; imperator facti poenitens, et sibi timens, principum interventionem postulat, suam allegans innocentiam.

Igitur qui imperatoris mandatum susceperant, centuriones, et quinquagenarii, et numeris militaribus praepositi, regiam exsequentes jussionem, praemonitis agminibus, clam et de nocte in domini comitis irruunt expeditiones; dum incautos reperiunt, et nihil tale verentes, plurimos ex eis interficiunt: ita ut antequam expergefacti arma corriperent, et fuga foeda et strages miserabilis intercederet. Tandem vero honestioribus viris admonentibus ad cor redeuntes, resumptis animis ac viribus, praedictae imperatoris latrocinanti familiae multa suae gentis intulerunt dispendia. Et licet pro tempore et loco satis viriliter nostri restitissent, viae tamen considerantes difficultatem, et crebra quae ex insperato diebus pene singulis occurrebant discrimina, liquefiebant in se ipsis, quasi assumpti poenitentes itineris; et minus minusque fervebant in eo quod erant aggressi, taedio laborum fatigati vehementius, ita ut multos non solum de plebeiis, verum et de majoribus incepti poeniteret; et diffidentes de consummatione propositi, votorum immemores, redire disponerent. Quod nisi monitis et exhortationibus ab episcopis et clero fuissent revocati, et ad voti prosecutionem reaccensi, parati erant agmina deserere et ad propria quocunque tentare reditum periculo. Quod postquam domino comiti nuntiatum est, dolore cordis tactus intrinsecus, proditum se clamat; et missis de fidelibus suis viris aliquot nobilibus, imperatori proditionis infamem objicit titulum, asserens quod dum per ejus vocationem et multiplicatas legationes in ejus esset obsequio, contra bonos mores in ejus exercitum suos praecepisset armari. Sed et principibus, quorum prece et instantia dimisso exercitu properaverat, casum lamentabilem, qui suis acciderat, et imperatoris fraudem apertissimam notam facit, super his ultionem tanquam a fratribus reposcens. Quod si comiti, par affectibus et voluntati esset suorum injuriam ulciscendi facultas, procul omni dubio a motu animi, quem conceperat, nec minis, nec terroribus, nec aliquorum interventu principum potuisset convelli. Dicebatur enim vir animosus et injuriarum perpetuo memor, quique in suo sensu plurimum abundaret. Imperator igitur rem videns nimium processisse et facti poenitens, principes, dominum videlicet ducem, dominum Boamundum, dominum Flandriae comitem, qui adhuc in ulteriore maris littore cum suis legionibus residebant, ad se facit evocari, ut per eorum interventum domini comitis sibi possit animum reconciliare. Qui ad ejus vocationem convenientes, et si multum displiceret quod acciderat, tamen videntes quod non esset reposcendae ultionis locus, dominum comitem seorsum admonent et honestis persuasionibus hortantur, ut injuriam, quam communem reputant, dissimulare velit; ne vindictam prosequens, multorum dierum operam aggrediatur; et volentibus in via Domini procedere, ministret impedimentum. Factumque est tandem, ut ad piam principum intercessionem, comes tanquam vir discretus, exacerbatum mitigans animum, principum cesserit consilio, eorum dispositioni se committens. Illi autem imperatorem familiariter convenientes, quam moleste ferant quod acciderat, unanimiter protestantur. Quorum imperator intelligens indignationem et unanimitatis constantiam, coram comite et universa tam exterorum quam suorum domesticorum curia, in excusationem descendit, jurans et obtestans quod, neque de conscientia ejus neque de mandato, quod accidisse dicebatur, evenerat. Tamen juxta hanc innocentiam suam, comiti satisfacere paratum se dicebat. Sicque quotidie, magis et magis Graecorum dolus, et fraus imperatoris detegebatur, ita ut jam nemo esset de principibus cui non esset manifestum et luce meridiana clarius, quanto odio populum prosequebatur nostrum et omne Latinorum genus haberet invisum. Verumtamen, quoniam ad alia eorum properabat intentio et ad Deo magis placitum propositum anhelabant, tutius judicabant illatas dissimulare injurias, quam se a tam pio revocare concepto aut assumpto labori impedimentum ministrare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License