Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXII. Robertus Normannorum comes, et dominus Eustachius ducis frater, cum suis legionibus Constantinopolim perveniunt, ab imperatore ingentibus donis, et multa praeventi honorificentia. Deinde transeuntes Hellespontum, reliquis principibus se associant.

Interea vir illustris dominus Robertus Normannorum comes et alii in eodem comitatu viri clarissimi: dominus videlicet Stephanus Carnotensium comes et Blesensium, dominus quoque Eustachius, domini Godefridi ducis frater, missa iterum legatione, tam domino imperatori quam fratribus, adventum suum in proximo futurum denuntiant. Erat autem cum eis, Stephanus comes de Albamarla, Alanus Fergandus et Conanus, ambo de Britannia, magni viri; sed et comes Perchensis Rotholdus, Rogerus de Barnevilla. Hi omnes cum aliis multis viris praeclaris et nobilibus, cum Flandrensium comite et domino Hugone Magno, anno praeterito, circa hiemis ingruentis initia, in Apuliam descenderant; aliisque Durachium transeuntibus, ipsi temporis abhorrentes asperitatem, tam in Apulia quam in Calabrorum finibus in locis commodis hiemem transegerunt. Tandem vero circa veris initium convocatis viae consortibus et compositis ad iter sarcinis ad mare descendentes, aliorum secuti vestigia, Durachium pervenerunt. Unde continuato itinere, moram quam fecerant in Apulia, redimere cupientes, cum omni instantia iter peragunt. Tandemque, Domino opitulante, optata usi tranquillitate, decursis mediis provinciis, Illyrico videlicet, Macedonia et utraque Thracia, Constantinopolim pervenerunt: ubi vocati a domino imperatore, et more aliorum palatium ingressi, ab eodem et suis qui ei assistebant illustribus, cum multa honestate suscepti sunt. Tandem post multa consilia, et cum illis tribus communiter, et cum eorum quolibet seorsum habita, id ipsum quod ab aliis obtinuerant, blandis persuasionibus et multa pollicitatione ab eis instanter postulant. Hi vero aliorum prae oculis habentes exemplum (nam sufficienter de omnibus, antequam ad imperatorem accederent, instructi fuerant, dicentes apud se: Nec enim majores sumus quam patres nostri) exactam fidelitatem, et secundum formam juramentorum a praecedentibus exhibitorum sacramenta praestantes, imperatori se obligaverunt. Unde in ampliorem recepti gratiam digni habiti sunt, ut majora munera reportarent. Apertis ergo aerariis, in auro, vestibus pretiosis, vasis quoque tam materia quam artificio admiratione dignis, holosericis quoque, mirae et inauditae aestimationis dona susceperunt, qualia prius non viderant; quae ipsis etiam in quos transferebatur liberalitas, stuporem mentis inferrent, nostrarum rerum modum et dignitatem excedentia. Tantis igitur muneribus cumulati, ne viae consortibus morae causas viderentur innectere, sumpta ab imperatore licentia, transmisso Hellesponto, cum suis legionibus iter accelerantes Nicaeam, ubi universus Christianorum resistebat exercitus, pervenerunt; a principibus, qui praecesserant, multo charitatis amplexu, et omnium concurrente suscepti desiderio, locum sibi deputatum obtinentes castrametati sunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License