Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XV. Adsunt reliqui principes; fratribus oppressis subveniunt; vertitur in fugam Solimannus; perit ejus exercitus; nostri uberrima reportant spolia. Iterum unitur exercitus.

Dum igitur sic afficeretur fidelium exercitus, et domini Boamundi virtus prorsus collapsa deficeret, ecce viri illustres et magnifici, dux Godefridus, comes Raymundus, Hugo Magnus, Balduinus et Eustachius ducis fratres, et alii Deo devoti principes, deducentes secum optime armatorum equitum quadraginta millia, in castris suorum turbis pedestribus relictis cum omni genere impedimentorum, veloces advolant suis opem collaturi. Accedentibus vero eis ad castra domini Boamundi, iterum qui jam pene succubuerant, resumptis animis, et restitutis in integrum viribus, rursus ad certamen redeunt; et illatam quaerentes injuriam ulcisci, et priores redimere defectus, in hostes irruunt animosius; et gladiis instantes viriliter, quos prius quasi superiores horruerant, forti prosternunt dextera, jam resistere non valentes. Dominus vero Podiensis episcopus, cum aliis ejusdem officii comministris populos admonent, hortantur principes ne manus remittant; sed certi de victoria divinitus conferenda, interemptorum sanguinem ulciscantur, et de fidelium strage fidei hostes et nominis Christiani non patiantur diutius gloriari. In his et hujusmodi populum incitabant ad congressum viri Dei, et vires quantas poterant eorum animis infundebant. Irruentes igitur nostri solito vehementius, et protervius instantes gladiis, dissolutis agminibus, non sine strage innumera, eos in fugam vertunt: fugientibus etiam tanta adhaerentes instantia, ut per tria aut quatuor milliaria ultra eorum castra, quae in valle opima locaverant, continuam ex eis caedem operantes, persequerentur. Unde eis cum multa confusione dispersis et interfectis quampluribus, reductis etiam captivis nonnullis, quos ex nostris violenter abductos trahebant secum, ad hostium castra reversi sunt: ubi reperientes infinitas auri et argenti copias, alimentorum quoque commoditates amplissimas, greges, armenta, asinorum turbas et jumentorum, camelorum quoque phalanges, quales prius nostri non viderant, et equos nonnullos, papiliones quoque et tentoria varii coloris, et formae inauditae; transferentes secum omnia, onusti spoliis uberrimis, praedam agentes et manubias, in castra reversi sunt sua. Cecidisse dicuntur illa die de hostium numero viri potentes et inclyti, et apud suos locum maximum obtinentes, ad tria millia; de nostris vero popularibus, et plebe infima promiscui sexus, quatuor millia: nam de majoribus duos tantum ibi corruisse, veterum tradit memoria. Pugnatum est ibi ab hora diei secunda, usque in horam octavam, vario eventu, die Kalendarum Juliarum, viribus longe imparibus et numero multum dissimili. Nam qui Solimannum secuti fuerant, centum quinquaginta millium, solis connumeratis equitibus, dicebantur excedere numerum. Nostrorum autem qui praesentes illo in tanto certamine desudarunt, vix fuit numerus equitum ad millia quinquaginta. Obtenta igitur divinitus tanta victoria, ut saucios, aliqua concessa requie, ad modicum refoverent, revocatis adinvicem exercitibus, tribus diebus continuis in locis amoenis et pascuis virentibus corpora curaverunt, et equorum habuerunt sollicitudinem, in omni alimentorum abundantia et infinitis copiis, quas hostes comportaverant, et reliquerant fugientes. Optime se habuerunt in eo tam periculoso discrimine, nostri majores principes; sed et quidam de mediocribus, Balduinus videlicet, de Burgo, Thomas de Feria, Reinaldus de Belvaco, Galo de Calvomonte, Guastus de Beders, Chirardus de Cheresi, perennem sibi gloriam in eodem facto pepererunt. Ab ea igitur die, communi decretum est consilio, quatenus de caetero junctis agminibus, indissolubili copula simul incederent, ut et adversa communicarent, et prosperis couterentur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License