Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT III. Cives cognito auxiliarium suorum casu graviter consternantur.

At vero cives interim tota nocte promissum exspectantes subsidium, votis ardentibus lucem adfore praeoptabant, ut videlicet hostibus exterius irruentibus, ipsi quoque nihilominus ab interius prodeuntes, nostros harum rerum ignaros et repertos incautius, possent opprimere. Videntes autem circa noctis novissima jam illucescente aurora; quod adventus illorum nulla comparebant argumenta; et cognito per exploratores, quod nostri principes eis obviam processissent, congregati adinvicem et per portas civitatis certatim egredientes, pene tota die nostris gravissima intulerunt cortamina, quousque de superioribus civitatis significantibus excubiis nostrorum adventum, in urbem se receperunt: ubi super turres et moenia, et loca eminentiora constituti, adventare quidem considerant legiones, ignari tamen nostrorum an suorum essent castra, quae accederent. Tandem vero nostris propius accedentibus, ubi eorum coeperunt arma cognoscere, eosque praedam et manubias trahere conspexerunt; et eos redire victores, attritis suorum copiis compertum habuerunt, in gravia se dederunt, tanta spe frustrati, lamenta. Nostri vero ad urbem accedentes, et castris illati, in victoriae signum, et doloris eorum incrementum, ducenta Turcorum capita machinis jaculatoriis in urbem contorqueri fecerunt; reliqua vero ante urbem in palis praeceperunt conservari suspensa, ut tam haec quam illa, tanquam spina in oculo, eorum augerent et multiplicarent molestias. Dicitur autem numerus fuisse eorum qui ad praedictum Antiochenorum subsidium venire decreverant, ad viginti octo millia, sicut ex relatione captivorum plenius compertum est. Factum est autem hoc mense Februario, septima die mensis, anno ab Incarnatione Domini 1097.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License