Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIII. Cives in praesidium se receptant; Acxianus extra urbem fugiens occiditur; multi de monte praecipites prosternuntur.

Acxianus vero videns, quod hostibus erat tradita civitas, et quod turres et moenia et urbem sibi vindicaverant universam; vidensque quod populus, qui stragem evaserat, in praesidium certatim se conferebat, timens ne Christianus exercitus illuc eos prosequens, praesidium vellet obsidione vallare, solus absque comite per posticum egressus, amens, vitae tamen et salutis quaerens compendium, fugam iniit; dumque solus prae doloris angustia, sine certo proposito errabundus vagaretur, casu habuit obviam quosdam Armenios, qui statim eum cognoscentes, accesserunt, quasi solitam exhibituri reverentiam; dumque ille, quasi extra se factus, hos passus esset ad se pervenire, cognoscentes ex eo quod solus ita aufugerat urbem esse devictam, violenter eum ad terram dejecerunt; et educto ejusdem gladio, caput ei praecidentes, in urbem intulerant, coram universo populo illud principibus offerentes. Erant autem in civitate quidam nobiles, qui de remotis partibus ad Antiochenorum, gratia exercendae virtutis, venerant subsidium: hi locorum ignari, cognito quod civitas in nostrorum devenerat ditionem, dubii quid facerent et pro vita solliciti, in praesidium superius se recipere decreverant; dumque illuc tota properarent intentione, casu accidit quod nostros a parte superiori habentes obviam, et inter locorum intercepti angustias, ita ut neque ascendere, neque descendere, propter montis devexitatem liceret, instantibus nostris desuper, dum quocunque modo fugere nituntur, praecipitati sunt cum equis et armis, quibus erant insigniti, quasi trecenti; qui, confractis cervicibus et membris contritis, vix de seipsis reliquerunt aliquam memoriam. Qui autem aut de urbe aut de adjacente provincia locorum habentes peritiam, inventi sunt expeditiores, hi summo diluculo, postquam cognoverunt urbem effractam, per portas, quae jam incipiebant reserari, junctis agminibus egrediebantur, ut confugerent ad montana; quos nostri cominus insectantes, partem reduxerunt, violenter eos compedibus alligantes; pars equorum erepta beneficio, ad montana confugiens, vitae consuluit et saluti. Circa horam vero diei quintam, redeuntibus nostris, qui egressi fuerant; et qui per urbem dispersi fuerant recollectis adinvicem, quaesitum est diligentius et pro certo cognitum, quod nihil prorsus alimentorum in urbe repertum fuerat: nec mirum, cum jam pene mensibus novem continua obsidione vallata fuisset. Sed tamen in auro, argento, gemmis, vasis pretiosis, tapetibus et holosericis, tot et tantae repertae sunt copiae, ut qui prius mendicabat esuriens, nunc factus locupletior, omnibus affluenter abundaret. Reperti sunt autem in tota urbe qui ad arma facerent, equi vix quingenti; et hi etiam confecti macie et inedia tabescentes. Capta est ergo Antiochia, anno ab Incarnatione Domini 1098, mense Junio tertia die mensis.

WILLIAM OF TYRE




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License