Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II. Quibus nominibus et quot appelletur civitas, et quod David eam regni solium constituerit. Quomodo Aelius Adrianus, de clivo, in montis verticem transtulerit. Et quaedam iterum de situ ejus.

Est autem Hierusalem, Judeae metropolis, in loco rivis, silvis, fontibus et pascuis penitus carente, sita. Haec, juxta veteres historias et orientalium populorum traditiones, primum dicta est Salem; deinde Jebus; postmodum tempore David, qui ejecto inde Jebusaeo ejus habitatore, postquam septem annis regnaverat in Ebron, eam ampliavit, et regni constituit solium, dicta est Hierusalem. Unde ita legitur in Paralipomenon: Abiit ergo David et omnis Israel in Hierusalem, hoc est Jebus, ubi erant Jebusaei habitatores terrae; dixeruntque qui habitabant Jebus ad David: Non ingredieris huc. Porro David cepit arcem Sion, quae est civitas David; dixitque: Omnis qui percusserit Jebusaeum in primis erit princeps et dux. Ascendit igitur primus, Joab filius Sarviae, et factus est princeps. Habitavit autem David in arce, et idcirco appellata est civitas David, aedificavitque urbem in circuitu a Mello usque ad gyrum; Joab autem reliqua urbis exstruxit (I Par. XI, 4 et seq.). Postea vero, regnante filio ejus Salomone, dicta est Hierosolyma, quasi Hierusalem Salomonis. Hanc vero, ut referunt egregii scriptores et illustres historiographi, Hegesippus et Josephus, Judaeorum id exigentibus meritis, quadragesimo secundo post passionem Domini anno, Titus Vespasiani filius, Romanorum princeps magnificus, obsedit; obsessam expugnavit, et expugnatam dejecit funditus, ita ut, juxta verbum Domini: Non remaneret in ea lapis super lapidem (Matth. XXIV, 2). Hanc eamdem postea Aelius Adrianus, quartus ab eo Romanorum augustus, reparavit, unde et ab eodem dicta est Aelia, sicut in Nicaea synodo legitur: Episcopus Aeliae ab omnibus honoretur, et caetera. Cumque prius in clivo sita esset praecipiti, ita ut in orientem partim, partim in austrum tota devexa respiceret, in latere tam montis Sion, quam Moriae constituta, ut solum templum et praesidium, cui nomen Antonia erat, in sui haberet fastigio et parte superiore; ab eodem imperatore in montis verticem tota translata est, ita ut Dominicae passionis et resurrectionis locus, qui prius extra urbem fuerat, urbe reaedificata infra murorum ambitum clauderetur. Est autem civitas et minor maximis et mediocribus major; forma quidem oblonga, et parte altera longiore, tetragona tamen vallibus profundis admodum, ex tribus partibus circumsepta. Nam ab oriente vallem habet Josaphat; hujus mentionem facit propheta Joel, dicens: Cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem, congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat; et disceptabo ibi cum eis super populo meo, et haereditate mea Israel (Joel. III, 2). Cujus in imo constructa est nobilis ecclesia in honore Dei Genitricis, ubi et sepulta creditur; et gloriosum ejus usque hodie, accedentibus populis, monstratur sepulcrum. Sub qua etiam torrens Cedron, aquis pluvialibus factus tumidior, hibernis mensibus defluere consuevit, cujus mentionem beatus Joannes evangelista facit dicens: Egressus Jesus trans torrentem Cedron, ubi erat hortus (Joan. XVIII, 1), et caetera. Ab austro vero vallem habet praedictae contiguam, cui nomen Ennon, quae sortis Benjamin et Juda, in funiculo distributionis limes fuit, sicuti in Josue scribitur (cap. XV, 8): Ascenditque per convallem filii Ennon, ex latere Jebusaei ad meridiem, hoc est Jerusalem; et inde se erigens ad verticem montis qui est contra Gehennon ad occidentem; in qua hodie de pretio Salvatoris, pro quo Judas, mercator pessimus, Dominum Judaeis tradidit, ager emptus ostenditur, in sepulturam peregrinorum deputatus, cui nomen Acheldemac. De hac etiam valle in Paralipomenon scribitur ita, fitque sermo de Achaz: Ipse est qui adolevit incensum in valle Ennon, et lustravit filios suos in igne juxta ritum gentium, quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel (II Par. XXVIII, 3). Ab occidente vero, ejus vallis partem, in qua vetus piscina, quae tempore regum Juda celebris fuit, designatur: indeque protenditur ad superiorem piscinam, quae hodie vulgari appellatione dicitur Lacus Patriarchae, quod est juxta vetus coemeterium, in spelunca quae cognominatur Leonis. A septentrione vero plano itinere ad urbem acceditur, ubi usque hodie locus in quo protomartyr Stephanus a Judaeis lapidatus, et pro persecutoribus orans positis genibus, emisit spiritum, designatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License