Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIII. Oppugnatur civitas et vehementissimus hinc inde fit conflictus; sed nox interposita litem dirimit.

Adolescente igitur die, juxta condictum ad urbem impugnandam adfuit nostrorum universa armis accincta multitudo, omnes unum et idem habentes propositum, aut animas pro Christo deponere, aut urbem Christianae restituere libertati. Non erat in tanto populo senex aut valetudinarius aut aetate minor, quem non moveret zelus, et devotionis fervor non accenderet ad pugnam; sed et mulieres, oblitae sexus, et inolitae fragilitatis immemores, tractantes virilia, supra vires, armorum usum apprehendere praesumebant. Accedentes igitur ad pugnam unanimes, praeparatas machinas muro nitebantur propius adjungere, ut facilius eos qui a turribus et muro resistebant, animosius possent impugnare. At vero cives propositum habentes adversantibus omnino resistere, telorum ictu, sagittarum immissione innumerabilium, contorsione lapidum, tam de manibus emissarum quam qui ex machinis jaculatoriis cum horrendo impetu torquebantur, nostros ab accessu muri propellere satagebant. Nostri vero nihilo segnius protecti clypeis, et objectis cratibus, tam arcubus quam balistis tela immittentes frequentia et pugillaria contorquentes saxa, ad murum accedere nitebantur imperterriti, his qui in turribus erant requiem denegantes et resistendi audaciam. Alii vero, infra machinas constituti, aut castellum contis promovere nitebantur, aut jaculatoriis molares maximos ad moenia dirigentes, ipsa, collisione frequenti et ictibus continuis, debilitare et ad casum impellere nitebantur. Alii vero minoribus tormentis, quae mangana vocantur, minores immittendo lapides, eos qui erant in propugnaculis a nostrorum infestatione compescere satagebant. Verum neque hi qui ad promovendum castrum dabant operam, juxta votum satis poterant proficere, cum vallum ingens et profundum quod antemurali erat suppositum, accessum machinae plurimum impediret; nec qui tormentis moenia perforare nitebantur, satis eorum labor proderat; nam cives a propugnaculis, stramine plenos et palea saccos suspenderant, restes quoque et tapetia, trabes ingentis magnitudinis, et culcitras refertas bombice, a turribus et muro aliquantulum dimiserant, ut per eorum mollitiem et mobilitatem, contortorum molarium ictus eluderent, et laborantium evacuarent conatum. Praeterea et ipsi interius machinas erexerant nostris multo plures, quibus sagittando et immittendo lapides, nostros ab opere deterrebant incepto. Instantibus igitur tota animositate hinc inde partibus et omni decertantibus conatu, horrendus et supra hominum opinionem, protervus a mane usque ad vesperam se continuavit conflictus, et congressio pertinax, ita ut instar grandinis super utrumque populum telorum et sagittarum descenderet multitudo, et emissi cautes in ipso aere mutuo se colliderent, et causas mortis varias et multiplices irrogarent pugnantibus. Porro par labor et idem periculum erat, tam iis qui sub duce quam qui sub Tolosano et sub aliis etiam militabant principibus. Nam in locis tribus, ut praemissum est, pari studio et fervore non dissimili civitas impugnabatur. Nostris vero ut vallum jactu ruderum, lapidum quoque et terrae implere possent; et iter dirigere, ut procedere possent machinae, cura erat propensior. Civibus e converso, ut eorum impedirent propositum, labor erat praecipuus et magis urgens sollicitudo. Unde et his qui ad praedictum opus accingebantur, quanta poterant resistebant instantia; et in ipsas machinas, torres incensos, tela ignita sulphure, pice, pasta et oleo, et iis quae incendio solent fomitem ministrare, ut eas exurerent, certatim jaculabantur. Praeterea et ingentium quae intus paraverant tormentorum ictus in castella nostra tanta dirigebant arte, ut machinarum pene crura confringerent, perforarent latera, et eos qui in coenaculis, ut inde urbem impugnarent, ascenderant, pene ad terram dejicerent attonitos. Nostri vero, injectis ignibus occurrentes, aquas desuper fundebant copiosius, ut incendiorum comprimerent importunitatem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License