Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXIII. Viri fideles, qui in urbe habitabant, Petro Eremitae, cui suam commiserant legationem, ingentes gratias exsolvunt et honore debito prosequuntur.

Denique fideles, qui virum venerabilem Petrum Eremitam, quarto vel quinto prius anno in eadem civitate viderant; et cui tam dominus patriarcha quam alii, tam de clero quam de populo majores, pro excitandis occidentalium regnorum principibus epistolas suas tradiderant, iterum cognoscentes, flexis genibus cum omni humilitate venerabantur, referentes ad memoriam priorem ejus adventum, et familiaritatis gratiam, quam cum ipsis contrahere dignatus fuerat; gratias exsolventes, quod tam sedule tamque fideliter solo pietatis intuitu eorum procuraverat legationem; Dominum etiam super omnia collaudantes, qui in servis suis gloriosus est; qui ita praeter spem hominum, praedicti viri vias direxerat et sermonem in manu ejus dederat efficacem, ut et gentes et regna ad tantos labores pro Christi nomine tolerandos, sine difficultate converteret. Vere namque videbatur sermo hic egressus a Domino, qui ait: Verbum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed prosperabitur in omnibus ad quae mittam illud (Isa. LV, 11). Itaque, singillatim et in communi, multiplici nitebantur eum honore praevenire, ei soli post Dominum ascribentes, quod durae servitutis, quam per tot annos passi fuerant, soluta erat conditio et civitas sancta pristinae restituta libertati. Dominus autem patriarcha, ut praediximus, pro reipublicae statu et salute civium, multo pretio comparanda in Cyprum navigaverat, eleemosynas a fidelibus illius regionis mendicaturus, unde tributa et imposita extraordinarie et supra vires vectigalia persolveret, ne pro eorum defectu aut ecclesias dejicerent tributorum exactores, aut populum gladiis manciparent, sicut anterioribus consueverant temporibus. Nam omnium eorum quae circa urbem gerebantur, prorsus erat ignarus, et ad consueta quasi rediturus pericula timebat; cui Dominus interim, praeter spem, quietem procuraverat tranquillam.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License