Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VIII. Factum ejusdem egregium in victoria imperatoris Henrici, contra Radulphum pseudoregem Saxonum.

Illud quoque factum, haud inferioris gloriae, in frequenti versatur hominum memoria, quod praesenti lectioni nihilominus dignum duximus inserere. Saxonum populus, inter Germanicas nationes ferocissimus, Romani imperii juga ferre detrectans, et liberioribus habenis, excussa disciplinae regula, vagari cupiens, a domino imperatore Henrico defecerat: inque sua adeo erat obstinatus protervia, ut, contra praedictum Augustum, regem sibi crearet quemdam comitem, Radulphum nomine, virum nobilem de eodem populo. Hac injuria permotus imperator, universos imperii principes ad se generaliter fecit evocari. Quibus ante se constitutis, injuriam omnibus tamen, notam, pandit, ad ultionem invitat. Illi vero omnes imperii gloriam aemulantes et Saxonum enorme delictum nimis aegre ferentes, certatim se ipsos exponunt: vires compromittunt; non esse dissimulandam tantam contra Romanum imperium asserunt injuriam, sed plectendum morte tam piaculare flagitium; et laesae crimen majestatis, ultore gladio feriendum decernunt. Ex condicto igitur et domini imperatoris mandato, ad locum destinatum, die praefixa, infinita millia secum trahentes, adsunt, de universis imperii finibus tam ecclesiastici quam caeteri principes, Saxonum regionem violenter ingressuri et exacturi de tantis injuriis vindictam. Cumque congressionis dies immineret et ordinatis legionibus uterque exercitus in procinctu se haberet praeliandi, convocatis ad se principibus imperator, quaerit cui tute possit imperiale committere vexillum, et tantorum exercituum constituere primicerium. Cui de communi consilio datum est responsum: Dominum ducem Lotharingiae Godefridum. prae omnibus ad id oneris idoneum et sufficientem esse. Cui, tanquam viro a tot millibus electo, et singulariter omnium judicio excellenti, tradidit aquilam, multum invito et renitenti. Contigit autem illa die quod, confligentibus inter se hinc inde exercitibus, et hostiliter nimis adinvicem gladiis instantibus, dux cum aquila praecedens imperatorem, versus aciem, cui praeerat pseudorex Radulphus, contendens, illuc aciem, cui praeerat imperator direxit; ad quam perveniens, confracta et dissoluta acie regis, praesente imperatore et de principibus aliquot, vexillum quod gestabat, regi per vitalia pectoris immersit; et eo transverberato, ad terram dejecit exanimem: denuo signum, licet cruentatum, erigens imperiale. Videntes autem Saxones, regem suum defecisse, defecerunt et ipsi, domino imperatori se dedentes; et satisfactione injuncta pro delicti modo, receptis munitionibus et obsidibus, quorum interventu se obligaverunt, ne aliquando simile attentarent, in gratiam reversi sunt. Haec autem idcirco interseruimus, ut quantus esset apud maximos orbis terrarum principes, hic de quo agitur, vir inclytus, insinuetur. Maximum enim esse, nemo est qui dubitet, a tantis principibus, qui pares in orbe non dicuntur habere, unum omnium judicio optimum designari; praesertim cum ipse eorum judicium opere tam insigni approbaverit; et praesenti argumento, quod vere de illo sensissent, edocuerit. Fuerunt et alia multa ejusdem inclyti viri magnifica et admiratione digna opera, quae usque in praesens in ore omnium, pro celebri vertuntur historia. Inter caetera quoque propositum jam habens peregrinationem ineundi, castrum, unde ei cognomen erat, Bulionem videlicet, agro, situ, munitione, commoditatibus, et longe lateque diffuso territorio, celebre ac nominatissimum, ecclesiae Leodiensi, pia liberalitate in perpetuam eleemosynam concessit habendum. Sed nos qui ea tantum quae apud nos gessit, describere sumus aggressi, ad propositum redeamus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License