Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVIII. Rex iterum Ptolemaidam obsidet; et Januensium fretus auxilio, obsessam urbem occupat violenter.

Anno ab Incarnatione Domini 1104, mense Maio, idem dominus rex convocatis viribus et populo universo, a minimo usque ad maximum, eamdem de qua supra diximus, Ptolomaidam obsidere contendit: inde potissimum occasione sumpta, quod per eosdem dies, Januensium in partes Syriae classis applicuerat, navium rostratarum, quae vulgo dicuntur galeae, septuaginta. Quo cognito, missa statim ad consules legatione, verbis amicis invitat eos, ut antequam ad propria redeant, Christo velint militare; exemplum etiam familiare proponens de eorum civibus, quorum studio et opera urbem Caesaream regno vindicaverat, non sine perpetua civium Januensium gloria, et emolumento non modico. Tandemque prudentibus interpositis viris, et rem effectui fideliter mancipare quaerentibus, responsum dederunt: Quod si reddituum et obventionum quae ex marino accessu in portu colligerentur, tertia pars illis in perpetuum concederetur; et in civitate ecclesia, et in vico jurisdictio plena daretur, ad capiendam praedictam urbem fideliter elaborarent. Placuerunt itaque domino regi et principibus ejus conditiones praedictae, et fidei nexu corroboratas, utrinque, scripti beneficio, perpetuae memoriae mandaverunt. Sic igitur die praefixa illi per mare, dominus rex cum suis per terram urbem praedictam, locatis in gyrum castris, obsidione vallant; civibusque introitu negato et exitu, molestias inferunt quales quantasque solent obsessis irrogari. Machinis etiam circumpositis, quales solent argutorum hominum reperire ingenia, in hostium erigunt perniciem, turres ex eis flagellantes et moenia; et aedificia etiam interiora magnorum molarium immissione confringentes. Praeterea crebris congressionibus tam a classe per oram maritimam, quam ex opposita parte per regium exercitum fatigatis, plurimis ex civibus casibus variis interemptis, obsidentium instantiam, et frequentes impetus, durum videbatur portare. Cumque per dies viginti continuos, tam nostri oppugnando quam illi a se repellendo injurias, desudassent, interpositis conditionibus, quod qui egredi optarent, cum uxoribus et liberis, et eorum mobilibus, ad quas vellent partes liberum haberent exitum; qui vero in domibus suis manere, et natale solum eligerent non deserere, data singulis annis domino regi certa praestatione, bonis conditionibus uterentur; regi civitatem tradiderunt: qua obtenta, Januensibus juxta singulorum merita, possessionis et domicilia assignavit. Hic primum per mare accedentibus patuit secura tranquillitas, et portu commodiore recepto, et littore ab hostibus aliquantulum expedito.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License