Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XIII. Obsidetur terra marique civitas Berythensium; et secundo capitur mense.

Eodem anno praedictus Dei cultor, et magnificus triumphator, idem dominus rex curam gerens indefessam, quomodo regnum sibi a Deo commissum posset ampliare, sumpta occasione ex galeis quibusdam quae in regno hiemaverant, mense Februario, congregata pro viribus Christiani populi ex universi regni finibus multitudine, urbem obsidet Berythensium. Est autem Berythum civitas maritima, inter Biblium et Sidonem in Phoenice sita, una de suffraganeis urbibus, quae Tyrensi metropoli intelliguntur subjectae, Romanis quondam acceptissima, ita ut, jure Quiritium civibus concesso, inter colonias reputaretur; de qua ita Ulpianus testatur in Digestis, titulo de Censibus, loquens de Phoenice provincia: Est et Berythensis colonia, in eadem provincia, Augusti beneficiis gratiosa. Et ut divus Adrianus in quadam oratione ait: Augustiana colonia, quae jus Italicum habet. Nec solum jus Italicum, verum etiam et docendi jus, quod raris concessum fuit urbibus, ab eodem Augusto obtinuit potestatem, sicut in primo codicis, ea constitutione quae sic incipit: Cordi nobis est, in qua ita legitur: Et Berytensium doctorem Dorotheum. Dicta autem creditur prisca appellatione Gerse, quam Gerseus quintus filiorum Chanaan fundasse legitur. Ad hanc perveniens, accito sibi domino Bertramo Tripolitano comite, urbem coepit studio vehementi arctare. Advenerant autem, ut eidem urbi ministrarent subsidium, ex Tyro et Sidone naves quaedam, viris fortibus et bellicosis refertae. Quod si liberum introitum et exitum habere potuissent, inutiliter operam consumerent, qui obsidioni ejus incubuerant. Sed adveniente classe, de quarum ope confisus rex, opus praesens assumpserat, timentes se mari committere, protinus intra portum se receperunt: ita ut civibus omnino per mare et introitus negaretur et exitus. Erat autem eidem civitati pinea silva vicinior, quae multam et idoneam obsidentibus, ad componendum scalas et quaslibet machinas, abunde praestabat materiam. Ex hac igitur erigentes sibi turres ligneas, et machinas jaculatorias componentes, et quae adversus hujusmodi solent esse necessaria fabricantes argumenta, urbem continuis impugnant assultibus, ita ut nec horae spatio, interdiu vel de nocte, obsessis requiem indulgerent; alternatim enim et per vices mutuas, sibi succedentes adinvicem, labore intolerabili cives fatigabant. Cum autem per menses duos continuos incepto opere viriliter desudassent, arguentes moram adinvicem, quadam die dum solito vehementius urbem in pluribus locis, congressionibus molestarent, quidam de turribus ligneis, quae moenibus fuerant violenter applicatae, saltu super murum se intulerunt; quos alii tum eodem modo, tum per scalas ascendentes, secuti, in urbem descendentes, portam civitatis violenter aperuerunt. Ingressus igitur sine difficultate noster exercitus, civibus ad mare confugientibus, urbem occupavit universam, Qui autem in navibus erant, audientes quod rex cum suis urbem effregerat, prosilientes et ipsi de navibus portum occupant; et cives qui gratia salutis illuc confugerant, gladiis repellentes, in hostes redire compulerunt: sicque cives miseri, inter hostium cohortes geminas infeliciter angustiati, nunc his, nunc illis instantibus, gladiis in medio depereunt: quousque rex stragem immoderatam conspiciens, eis qui residui erant, misericordiam implorantibus, voce praeconia finem caedis indicit, et victis vitam indulgeri praecipit. Capta est autem praedicta civitas anno ab Incarnatione Domini 1112, mense Aprili, vicesima septima die mensis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License