Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XV. Moritur Gibelinus Hierosolymorum patriarcha; succedit ei vir impius et nequam Arnulfus.

Per idem tempus, mortuus est dominus Gibelinus, bonae memoriae, Hierosolymorum patriarcha, cui substitutus est invita, ut credimus, divinitate Arnulfus, de quo saepissimam in superioribus mentionem habuimus, Hierosolymitanus archidiaconus, qui vulgo cognominatus est Malacorona. Sed propter peccata populi patitur Deus regnare hypocritam (Job XXXIV, 30). Hic, sicuti et prius, seipsum continuans, multa pessima gessit opera. Nam inter caetera neptem suam, apud dominum Eustachium Grener, unum de majoribus regni principibus, nobilium duarum urbium dominum, Sidonis videlicet et Caesareae, nuptui collocavit, cum ea conferens ecclesiastici patrimonii optimas portiones, Jericho videlicet, cum omnibus pertinentiis suis, cujus hodie redditus annualis quinque millium dicitur esse aureorum. Fuit autem et in suo pontificatu conversationis immundae, ita ut ejus vulgo pateret ignominia. Cui rei colorem quaerens, ordinem quem primi principes studiose et cum multa deliberatione in Ecclesia Hierosolymitana instituerant, regulares canonicos introducendo commutavit. Regem etiam ad hoc impulit, ut vivente adhuc uxore sua aliam duceret, sicut in sequentibus dicetur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License