Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XII. Ascalonitae iterum, dum noster in obsidione adhuc detinetur exercitus, partes vastant Hierosolymitanas.

Porro Ascalonitae velut culices inquieti, in nocendi proposito perseverantes, videntes regni robur circa Tyrum in obsidione detineri; regionem autem universam militia vacuam, irruptionibus expositam; collectis viribus iterum ad montana Judaeae unanimiter conscendunt; ibique juxta Hierosolymam locum a septentrione positum ab eadem Hierosolyma quinque aut sex milliaribus distantem, Bilin dictum, qui hodie celebriori vocabulo Mahomeria appellatur, subito invadunt et occupant violenter; ejusque incolis ex maxima parte interemptis gladio, senes cum mulieribus et parvulis in turrim se recipientes, mortis evaserunt discrimen. Illi vero totam adjacentem regionem liberis discursibus peragrantes, nemine contradicente, quoscunque obviam reperiunt, aut vinculis mancipant, aut obtruncant gladiis, in provinciales pro libero arbitrio debacchantes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License