Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXV. Gormundus Hierosolymorum patriarcha moritur; Stephanus ei substituitur. Inter regem et patriarcham quaestiones oriuntur difficiles.

Eodem anno dominus Gormundus, bonae memoriae Hierosolymitanus patriarcha, dum in pago Sidoniensi praesidium quoddam, cui Belhasem nomen, obsideret, quod a quibusdam detinebatur praedonibus, mortis causa collecta, aegritudine correptus valida, Sidonem deportatus est: ubi invalescente aegritudine, conditioni mortalium satisfaciens, viam universae carnis ingressus est, cum Hierosolymitanae quasi per annos decem praefuisset ecclesiae. Cui substitutus est vir quidam secundum carnem nobilis, sed vita et moribus multo nobilior, Stephanus nomine, abbas Sancti Joannis de Vallea, qui locus in urbe Carnotensi habetur. Erat autem ipse Carnotensis genere, domini regis Balduini consanguineus. Hic ejusdem civitatis, ante conversionem suam, in equestri ordine et habitu fuerat vice dominus; postmodum saeculo renuntians, habitum religionis in praedicto claustro suscepit, demum suffragantibus meritis, ad regimen ejusdem ecclesiae promotus est; in adolescentia sua liberalibus disciplinis convenienter instructus. Qui cum orationis gratia et devotionis intuitu Hierosolymam venisset, ibique transitum exspectans, moram faceret, contigit quod post exsequias domini Gormundi patriarchae, dum clerus et populus de substituendo pastore tractarent, communi omnium voto electus est. Postquam ergo consecratus est, coepit adversus dominum regem quaestiones movere difficiles, allegans, Joppensem civitatem ad jus suum et ecclesiae Dominicae Resurrectionis pertinere; ipsamque sanctam civitatem post captam Ascalonam eodem modo ecclesiae cessuram, de jure confirmans. Erat autem homo magnificus, in proposito constans, honestae conversationis, juris sui sollicitus prosecutor. Unde inter eum et dominum regem graves exortae sunt inimicitiae; quarum tamen, mors immatura finem dicitur fecisse. Nam non completo biennio, in fata concessit. Opinantur nonnulli, eum veneno dato interiisse; sed nos pro certo id compertum non habemus. Traditur tamen, quod dum in lecto supremae decubaret aegritudinis, et rex ad eum visitandum esset ingressus, et ab eodem de ejus statu quaereret, ita responderit: Sic est nobis in praesenti, domine rex, sicuti vultis.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License