Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IX. Quomodo peccatis exigentibus, Persae usque ad Hellespontum universas occupaverunt regiones.

His igitur et hujusmodi ad iracundiam provocatus Dominus, non solum eos qui in terra promissionis erant fideles, praedictae jugum servitutis patiebatur portare, et supra vires molestiis fatigari multiplicibus; verum et aliis qui adhuc sua videbantur libertate gaudere, et quibus certum erat omnia pro votis succedere, suscitavit adversarium, flagellum populorum, malleum universae terrae. Regnante enim apud Graecos Romano, qui cognominatus est Diogenes, et cum omni prosperitate Constantinopolitanum administrante imperium, egressus est de intimis finibus Orientis, Persarum et Assyriorum satrapa potentissimus, Belpheth nomine, infinitam incredularum nationum secum trahens multitudinem, quae numerum diceretur excedere, et universam terrae superficiem operiret. Ascendens ergo in curribus et equis, in gregibus et armentis, et magnifico nimis apparatu fines ingressus est imperii, cuncta sibi subjiciens a suburbanis campestribus, usque ad urbes muratas et oppida munitissima. Non erat qui resisteret; non erat qui pro salute, pro liberis et conjugibus, et (quod gravius est) pro libertate contendens, se opponeret. Interea nuntiatur imperatori gladius incumbens, vis major, et hostilis exercitus Christianum devastans imperium; qui, pro republica sollicitus, expeditiones convocat equitum, et peditum colligit copias, quantas imminens compellebat necessitas, et quantas universum imperium poterat ministrare. Quid plura? Congregatis legionibus et equitatu copioso, hostibus procedit obviam; et imperii penetralia jam tenenti, et ad interiora jam progresso, in manu forti, sed favore divino destitutus occurrit. Certatur utrinque acerrime, et copiis pene paribus, sed odiis majoribus, qualia sacrilegii dolor et zelus fidei solet suggerere. Quid multa? Perit Christianus exercitus, fidelium prosternitur acies; sanguis Christi redemptus sanguine ab impiis effunditur; quodque miserabilius est, capitur imperator. Redit qui evaserat particulatim exercitus, confusionem quae acciderat nuntians. Consternati sunt qui hoc audierunt, in gravia se dantes lamenta, et de vita et salute desperantes. Interea vir infidelis, sed magnificus, de tanto elatus successu et de collata victoria factus sublimior, imperatorem sibi praecepit praesentari; et in contumeliam nominis et fidei Christianae sedens in throno regio, eum mandat pedibus subjici; et scabelli vice, coram positis principibus, ascendens et descendens, corpore utitur imperiali; tandemque pro tanto obsequio eum libertati restituens, cum paucis ex suis magnatibus, qui cum eo capti fuerant, abire permisit. Hoc vero audientes principes imperii, alium sibi praeficiunt: indignum arbitrantes, ut qui tam indigna in proprio pertulerat corpore, in sceptris ageret et dignitate fungeretur Augustali: insuper privatum oculis et ignominiose tractatum, vitam vix indulserunt agere privatam. Princeps autem supra nominatus, proposito libere satisfaciens suo, universas a Laodicia Syriae usque ad Hellespontum, qui Constantinopoli praeterlabitur, itinere dierum triginta in longitudine, decem vero vel quindecim in latitudine, occupavit regiones, cum suis civitatibus et municipiis, universo populo captivato. Tradidit eos Dominus in manus inimici, et dominati sunt eorum qui oderunt eos (Psal. CV, 39). Inter quas nobilis et eximia provinciarum multarum moderatrix, princeps civitas, Principis apostolorum sedes prima, capta est; sed novissima; et facta est infidelibus serviens sub tributo (II Reg. VIII, 2). Sic igitur Celessyriam, utramque Ciliciam, Isauriam, Pamphyliam, Lyciam, Pisidiam, Lycaoniam, Cappadociam, Galatiam, et utrumque Pontum, Bithyniam, et Asiae Minoris partem, nobiles provincias, et omni commoditate insignes, plebibus refertas fidelibus, infra modicum tempus in suam jurisdictionem recepit; captivans populos, ecclesias dejiciens, et cultum Christianum furore persequens exterminato. Quod si copiam habuisset navium, ipsam urbem regiam sibi procul omni dubio subjecisset. Tantam enim Graecis incusserat formidinem, ut vix regiae civitatis se crederent moenibus, et maris interpositi non satis tutum arbitrarentur praesidium. Haec igitur et similia populo fideli, qui Hierosolymis et in finibus ejus habitabat, miseriarum addebant cumulum et in desperationis abyssum demergebant. Nam imperio prius in prosperis constituto, sicut praemissum est, non deerat eis ab imperiali domo frequens in necessitatibus solatium; et imperii status integer et incolumis, et vicinarum urbium felix successus, et Antiochiae potissimum, spem aliquam libertatis aliquando futurae, in eis confovebant. At nunc tam suam quam aliorum gerentes sollicitudinem, et sinistris rumoribus usque ad supremum defectum fatigati, mortem magis quam vitam optantes, in se ipsis liquefientes tabescebant de perpetua servitute securi.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License