Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVIII. Festinatur ad regis subsidium; sed obsessis majores interim inferuntur molestiae.

Sanguinus interea obsessos continuis urgens molestiis, moenia tormentis quatiens, machinis molares et saxa ingentia jaculatoriis in medium contorquens praesidium, domos prosternit interius, non sine multa inclusorum formidine; tantis enim eos cautes violenter immissi, contorta omnimodorum telorum genera, opprimebant angustiis, ut jam intra muros nullus tutus ad occultandos saucios et debiles inveniretur locus. Ubique periculum, ubique discrimen, et mortis imago tremendae eorum se ingerebat oculis; et mentibus non deerat repentini timor interitus, et casuum praesentia sinistrorum. Ad hoc vir saevissimus, assultus ingeminat, et destinatis per vices agminibus, successionis quodam ordine vires reparat; et prioribus defatigatis, recentes subrogat, ut continuatum potius quam renovatum videretur praeliorum negotium. Nostri vero, non habentes ad hanc vicissitudinis recreationem inducendam sufficientes copias, ipsi primos, ipsi novissimos continuatis laboribus sustinent impetus. Diminuebatur praeterea eorum diebus singulis numerus, aliis vulnerum acerbitate. aliis aegritudinum varietate decumbentibus; omnibus autem unus idemque defectus, et tolerandae perpetis molestiae par impotentia. Noctes enim, excubiis deputati trahebant insomnes; diebus vero, continuis congressionibus fatigati, nullas percipiendae quietis ad restaurandam corporum exinanitionem, hostes ferias indulgebant. Accedebat et ad malorum cumulum, quod nec ingredientes alimentorum aliquid intulerant; nec in castro, ex priore obsessione, erat aliquod victus residuum; nam quod ipsi inferre decreverant, in manus hostium cum omni pervenerat integritate. Unde statim post ingressum, suos, nil aliud habentes, equos comederant, quibus deficientibus, omnis omnino defecerat alimonia. Attenuabantur itaque prae jejunio, etiam fortium et robustorum corpora; et inducta per inediam macies, strenuis etiam vires furabatur. Tanta praeterea erat inclusorum multitudo, ut nec ciborum sufficerent copiae ad hoc, ut unusquisque modicum quid acciperet: ita sane obsessorum multitudine universa municipii referta erant diversoria, ut vicus et plateae jacentium frequentia, quasi juncis strata viderentur; emissa quoque incaute jacula, casu et sine studio dirigentis lethalia inferebant vulnera. Haec omnia Sanguinus noverat plenius, eoque protervius suos ad instandum impellebat, quod nostros haec molestius pati posse non dubitabat. Ad haec et circa oppidum tam frequentes hostium erant dispositae cohortes, et tanta diligentia omnes observabant aditus, ut nec ad nos accedere quispiam, nec de nostris egredi aliquis, quasi rem desperatam attentaret. Augebatur obsessis in dies molestia singulos, et victu penitus deficiente, nullum erat spei residuum; et rebus ipsis edocebantur, quam violentum sit famis imperium, et quam vere dictum sit illud: Asserit urbes sola fames. (LUCAN. III, 56.)

Id tamen pereuntem quocunque modo adhuc fovebat populum, quod principis et comitis Edessani, necnon et Hierosolymorum praestolabatur subsidium; et, quia animo cupienti nihil satis festinatur, omnis habebatur mora suspectior, dilatione votum creverat, et hora pro anno computabatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License