Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XI. Rediens exercitus intolerabilia patitur pericula; stupent hostes nostrorum perseverantiam.

Reddita igitur terris die, ecce Noradinus in auxilium soceri vocatus, infinita secum trahens Turcorum agmina, ab urbe praedicta veniens, ad hostium se adjungit cohortes. Nostri vero ad redeundum, secundum propositum, iter arripiunt. Quod videntes adversarii, clamoribus perstrepentes obviam se dare contendunt, ut impediant regressum. At nostri ipsa difficultate, quae undique premebat, facti animosiores, obvias acies gladiis et ferro dissolventes, viam sibi cum summo periculo et strage suorum violenter aperiunt. Erat autem nostris indictum publice, ut defunctorum corpora camelis et aliis animalibus ad sarcinas deputatis imponerent, ne nostrorum considerata strage, redderentur fortiores inimici; debiles quoque et saucios, jumentis imponi mandatur, ne omnino nostrorum aliquis aut mortuus aut debilis crederetur. His et datum erat in mandatis ut, gladios educentes, saltem speciem validorum exprimerent. Mirabantur itaque hostium prudentiores, quod de tanta immissione sagittarum, de crebris conflictibus, de tanta sitis, pulveris, aestus immoderata molestia, nullus unquam mortuus aut deficiens inveniretur; populum judicant ferreum, qui tot tamque continua possint tam perseveranter sustinere dispendia. Videntes porro hostes quod sic non proficerent, ad alia se convertunt molimina. Erat sane regio tota vepribus et frutectis humilibus, carduis aridis et synapis silva, veteribus stipulis et frugibus jam maturis, obsita: his omnibus ignem subjiciunt, vento nostris obvio fomitem et vires ministrante. Hic incendii vicinioris afflatu fumique occurrentis nube densissima, nostris ingeminatur molestia, cum ecce ad venerabilem virum dominum Robertum Nazaraenum archiepiscopum, qui crucem Dominicam bajulabat, omnis populus cum clamore et ejulatu conversus, postulabat cum lacrymis, dicens: Ora pro nobis, pater; et per hoc vivificae crucis lignum, quod manibus gestas, in quo nostrae salutis auctorem credimus pependisse, erue nos ab his malis, nam diutius sustinere non possumus. Erat autem populus, in modum fabrorum officinas exercentium, vento agitante fuliginem, tam facie quam toto corporis habitu, nigredine factus decolor; et tam aestatis quam incendiorum caumate duplicato, ad supremum afflictus siti, supra vires laborabat. Ad has itaque gementis populi voces, vir Deo amabilis, contritus corde et animo valde compatiens, salutare lignum erigit contra incendia, quae illi totis viribus procurabant; et invocato de supernis auxilio, statim adfuit virtus divina, et in momento conversis in oppositum flatibus, incendia simul cum tetra fumi caligine in hostes, qui nostrum praecedebant exercitum, se dirigunt; et quae in nostram paraverant laesionem, in suam vident retorta perniciem. Stupent hostes novitate miraculi, et singularem reputant Christianorum fidem, quae tam praesens possit a Domino Deo suo pro votis impetrare beneficium. Suis ergo occupati necessitatibus, nostris aliquam indulgent requiem, et ad tempus respirare concedunt.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License