Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVI. Rex casu evadens, ad eos qui praecesserant se colligit; residuum exercitus apud Attaliam pervenit, inde in Syriam transfretans.

Rex interea, casu magis quam industria, tanto tamque confuso exemptus periculo, saepe dicti, qui vicinus erat, montis clivum ascendens, cum paucis ejus fugae consortibus, sine duce, noctis intempestae silentio, ad suorum castra, aliquantulum locata remotius, se contulit. Hi autem qui praecesserant, vexillum regium secuti, ut praemisimus, et montis angustias sine difficultate transierant, et castra, nemine prohibente, loco satis commodo, locaverant, ignari prorsus et expertes omnium quae iis qui sequebantur acciderant. Praesagiebat tamen animus eorum qui praecesserant, ex quo viderunt acies interruptas et tantam subsequentium moram, quod aliquid sinistri obtigerat, nec erant eis pro voto universa. Ex quo autem per eos qui evaserant et cum rege in castra se contulerant, de infausto, qui acciderat, facti sunt certiores eventu, statim luctus occupat universa, moeror et anxietas corda sibi vindicat singulorum. Dumque sibi quisque, quem amiserat, proximum querulis vocibus et lacrymosis quaerit suspiriis, et dolore multiplicato quaesitum non invenit, ejulatu resonant agmina et gemitu cohortes macerantur; non erat in castris locus quem dolor familiaris, et domestica jactura non premeret: hic patrem, ille dominum; illa filium, haec maritum cuncta lustrando perquirit; dumque non inveniunt quod quaerunt, noctem percurrunt pondere curarum pervigilem, quidquid absentibus potest accidere deterius suspicantes. Reversi sunt tamen nocte illa de utraque classe nonnulli, qui frutectis et rupibus et cavernis terrae, mortis declinantes discrimen, noctis protecti beneficio, casu magis quam prudentia se adjungebant, ad castra pervenientes. Factum est autem hoc anno ab Incarnatione Domini 1146, mense Januario. Coepit autem ab ea die panis et omnis penitus alimonia in castris deficere; sed nec alterius generis deinceps per multos dies, habuerunt commercium; sed etiam, quod deterius erat, sine duce, sine praeambulo, passim nunc hac, nunc illac errabundi, locorum nullam omnino habentes peritiam, vagabantur. Tandem vero Pamphiliam ingressi, per abrupta montium, per devexa vallium, cum difficultate nimia, sine tamen hostium conflictu, usque Attaliam, ejusdem regionis metropolim, pervenerunt. Est autem Attalia civitas in littore maris sita, imperatoris Constantinopolitani [subjecta] imperio, agrum habens opimum, et tamen civibus suis inutilem; nam angustiantibus eos undique hostibus, nec permittentibus agrorum cultui vacare, jacet ager infructuosus, dum non est qui exercendo fecunditatem possit procurare; alias tamen multas habens commoditates, gratum se solet praebere hospitibus, nam aquas emanans perspicuas et salutares, pomeriis est obsita fructiferis, situ placens amoenissimo; trajectarum tamen frugum et per mare devectarum solet habere copias, et transeuntibus sufficientem ciborum commoditatem ministrare. Quia vero hostibus nimis est contermina, eorum non valens indesinenter sustinere molestias, facta est eis tributaria, per hoc necessariorum cum hostibus habens commercium. Hanc nostri, idiomatis Graeci non habentes peritiam, corrupto vocabulo Sataliam appellant; unde et totus ille maris sinus, a promontorio Lissidona, usque in insulam Cyprum, Attalicus dicitur, qui vulgari appellatione Gulphus Sataliae nuncupatur. Ad hanc perveniens rex Francorum cum suis, ob multitudinem concurrentium tantam passus est alimentorum penuriam, quod pene residuum exercitus, et maxime pauperes ibi consumerentur inedia. Ipse vero cum suis principibus, relictis pedestribus turmis maturato navigio, Isauriam Ciliciamque a laeva deserens, a dextris autem Cypro relicta, prosperis actus flatibus fauces Orontis fluminis, quod Antiochiam praeterlabitur, qui locus hodie dicitur Sancti Simeonis portus, juxta antiquam urbem Seleuciam, et ab Antiochia decem distat milliaribus, ingreditur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License