Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXVI. Completis negotiis et muneribus cumulati, tam rex quam ejus principes, ad propria revertuntur.

Facta autem per dies aliquot in palatio Constantiniano mora, causa inducendae varietatis, quae maxime solet relevare fastidium, ad palatium novum, quod Blachernas dicitur, se et dominum regem transtulit: ubi etiam plenis humanitatis legibus infra palatium suum honestis conclavibus deputatis, in ipsis penetralibus patrum suorum, eum per dies aliquot benigne habuit. Sed et suis nihilominus, non longe ab eodem palatio, honesta simul et commoda fecit hospitia praeparari. Ubi etiam, sicut et prius, impensas non solum necessarias et voluptuarias supereffluentes, vestiaritae, et hi quibus id officii deputatum erat, magnifice et superabundanter non cessabant ministrare. Sed et urbem totam, tum interius, tum exterius, simul et ecclesias et monasteria, quorum pene infinitus est numerus, columnas etiam tropaeorum argumenta, arcus quoque triumphales, ducentibus eum magnis proceribus et locorum gnaris, dominus rex peragravit, et singulorum rationem et causam inquirens a viris antiquissimis et prudentibus, plenius edoctus est. Descendit etiam per eosdem dies idem dominus rex per Bosphorum, usque ad ostia maris Pontici, unde est introitus et initium hujus influxionis, quae Bosphorus dicitur, in mare Mediterraneum. Circuibat itaque loca incognita, tanquam vir curiosus et causas rerum scire desiderans: quibus ad plenum cognitis, in urbem rediens, iterum ad familiares domini imperatoris recurrit affatus, negotiis quae viae causam praebuerant, finem cupiens optatum imponere. Habitis ergo feriis competentibus, tractatis necessariis, completo feliciter et pro votis negotio, pactis hinc inde ad placitam utrinque consonantiam redactis, et scripto traditis utriusque bulla signato, sumpta licentia, et universorum gratia prosequente, ad iter se accingit. Ibi tunc primum in dominum regem et suos imperialis quasi prodiga, sed plane commendabilis, claruit munificentia; nam immensa domino regi conferens auri pondera, holosericorumque multitudinem, simul et peregrinarum eximia dona divitiarum, suos etiam usque ad puerorum novissimum donis ingentibus cumulavit. Sic et Protosevasto in omnes, tanquam vir inclytus, suam effudit liberalitatem. Sed et reliqui principes eodem zelo accensi, certatim se mutuo munificentia vincere cupientes, munera domino regi offerunt; quibus et materiae dignitas, et operis elegantia, et favor non deerat in utroque. Composita ergo classe, negotio feliciter consummato, descendens in Bosphorum, qui Europae Asiaeque terminus esse dignoscitur, ducentis ab urbe milliaribus per illud fretum navigans, inter Seston et Abydon urbes famosissimas, Leandri Heroque domicilia, mare ingreditur Mediterraneum; inde secundis actus flatibus, XVII Kal. Julii, ad urbem applicat Sidonensem.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License