Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXXI. Describitur Assissinorum secta, et missio legati eorum ad dominum regem.

Accidit eisdem diebus apud nos res periculosa nimis, et detestabilis, regno et Ecclesiae, usque in presens tempus, et fortasse in perpetuum lugenda. Quod ut plenius innotescat, sumendum est altius narrationis exordium. In provincia Tyrensi, quae Phoenicis dicitur, circa episcopatum Antaradensem, est quidam populus, castella decem habens cum suburbanis suis; estque numerus eorum, ut saepius audivimus, quasi ad sexaginta millia, vel amplior. Hi non haereditaria successione, sed meritorum praerogativa magistrum solent sibi praeficere et eligere praeceptorem, quem spretis aliis dignitatem nominibus, Senem vocant; cui tantae subjectionis et obedientiae vinculo solent obligari, ut nihil sit tam durum, tam difficile tamque periculosum, quod ad magistri imperium, animis ardentibus non aggrediantur implere. Nam inter caetera, si quos habent principes odiosos aut genti suae suspectos, data uni de suis, vel pluribus, sica, non considerato rei exitu, utrum evadere possit, illuc contendit, cui mandatum est; et tam diu pro complendo anxius imperio, circuit et laborat, quousque casu injunctum peragat officium, praeceptoris mandato satisfaciens. Hos tam nostri quam Sarraceni (nescimus unde deducto nomine) Assissinos vocant. Hi etiam annis quadringentis Sarracenorum legem et eorum traditiones tanto zelo coluerunt, ut respectu eorum omnes alii quasi praevaricatores judicarentur, ipsi autem legem viderentur implere. Contigit autem diebus nostris, quod magistrum sibi praefecerunt virum facundissimum, subtilem, et acris valde ingenii. Hic, praeter morem majorum suorum, coepit habere penes se Evangeliorum libros et codicem apostolicum; quibus continuato incumbens studio, miraculorum Christi et praeceptorum seriem, sed et Apostoli doctrinam, multo labore, aliquantisper assecutus erat. Inde conferens Christi et suorum suavem et honestam doctrinam, cum iis quae miser et seductor Mahemet complicibus suis et deceptis ab eo tradiderat, coepit sordere quidquid cum lacte biberat, et praedicti seductoris immunditias abominare. Eodem quoque modo populum suum erudiens, ab observantia illius superstitionis cessare fecit, oratoria quibus antea usi fuerant dejiciens, eorum jejunia solvens, vinum et suillas carnes suis indulgens. Tandem ad interiora legis Dei volens procedere, virum prudentem, in consiliis providum, eloquentem et magistri sui doctrinam redolentem, nomine Boaldelle, ad dominum regem dirigit, verba secreta deferentem; quorum praecipuus et maximus erat articulus, quod si fratres militiae Templi, qui castella regioni eorum habebant contermina, duo millia aureorum, quae singulis annis de hominibus eorum quasi pro tributo solebant assumere, eis vellent remittere, et fraternam deinceps observare charitatem, ipsi ad fidem Christi et baptisma convolarent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License