Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT X. Rex Damascenorum regionem ingreditur: et eam depopulatur. Hernesius Caesariensis archiepiscopus defungitur.

Per idem tempus Salahadino circa partes illas arctius occupato, nuntiatum est domino regi, Damascenorum fines, absque militia et sine rectore, patere satis aperte ad praedam et ad alia incommoda sustinenda, quae hostibus jure belli possunt inferri. Quo comperto, congregatis militaribus copiis, Jordanem transiens, per silvam quae Paneadensi adjacet civitati, et ab ea nomen ducit, Libanum famosissimum promontorium habens ad laevam, agrum Damascenum attingit. Erat autem tempore messis. Discurrentes ergo nostri, et totam regionem obambulantes libere, fruges sive in areis comportatas, sive solo haerentes, sive per agros manipulatim congestas, incendiis tradunt. Homines autem, praecognito eorum adventu, ad loca munitiora cum uxoribus et parvulis se contulerant. Sicque pro arbitrio nostri regionem habentes, pervenerunt usque Dariam. Is locus suburbanus est, Damasco conterminus, vix ab ea distans milliaribus quatuor; inde etiam Bedegene, qui locus ad radicem Libani situs, perspicuas emanat aquas, unde Domus voluptatis dicitur, perveniunt; et invitis, et multum renitentibus incolis, occupant locum violenter; spoliis inde ditati, praedam et manubias secum trahentes, cernentibus nec contradicere valentibus Damascenis, sani et incolumes post dies aliquot domum reversi sunt. Per idem tempus, dominus Hernesius bonae memoriae, Caesariensis archiepiscopus defunctus est; inque loco ejus dominus Eracleus Hierosolymitanus archidiaconus electus et consecratus est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License