Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XII. Dominus imperator Constantinopolitanus apud Iconium ignominiose conficitur.

Eodem quoque tempore dominus Manuel imperator Constantinopolitanus, illustris memoriae et amplectendae in Christo recordationis, cujus beneficia et liberalitatem eximiam universus pene sentit mundus, dum contra immanissimam Turcorum gentem, et impium eorum ducem, Iconii soldanum, pro ampliando Christiano nomine, pietatis commendabili motu decertat, peccatis nostris exigentibus, suorum stragem infinitam, et copiarum imperialium, quas secum supra hominum etiam opinionem trahebat, enormia circa Iconium passus est dispendia: ubi etiam de consanguineis ejus, viri illustres, et inclyta recordatione digni, in acie occubuerunt; inter quos et Joannes Protosevasto, ejusdem domini imperatoris ex fratre nepos, vir egregiae liberalitatis et memorandae magnificentiae, cujus filiam Mariam dominus Amalricus uxorem duxerat, dum strenue resistit hostibus, multis confossus vulneribus interiit. Ipse tamen ex plurima parte receptis exercitibus, sed sinistro casu, mente supra modum consternatus, in suos fines corpore incolumis se recepit. Dicitur autem suorum ducum qui praeibant agmina, magis imprudentia, quam hostium viribus id accidisse. Nam, cum patentes amplaeque viae, ad producendas acies, et sarcinarum moles commodius trahendas, et impedimentorum omne genus subvehendum, quod et numerum excedere dicebatur et mensuram, non deessent, incaute nimis in periculosas locorum angustias praecipites se dederunt, ubi nec hostibus, qui loca eadem jam occupaverant, dabatur resistere; nec referendi vices copia ministrabatur. Ab ea die, hujus tam sinistri casu praedictus dominus imperator, adeo menti perennem dicitur impressisse memoriam, ut de caetero nec solita mentis hilaritate, qua singulariter praeminebat, laetiorem se suis, id admodum postulantibus, exhiberet; nec corporis sospitate qua plurimum pollebat, usque in supremum vitae diem frueretur; ita sane continua facti refricatione urebatur, ut nec animo quies, nec menti consueta tranquillitas indulgeretur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License