Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI. Princeps Antiochenus occasione pellicis, quam uxori viventi superduxerat, anathemati subjicitur. In Alexium imperatorem conspiratur.

Per idem quoque tempus dominus Boamundus, Antiochiae princeps, relicta domina Theodora uxore sua, domini imperatoris nepte, quamdam sibyllam, maleficiis utentem, ut dicitur, ecclesiastica severitate contempta, in uxorem ducere praesumpsit. Per idem tempus, cum dominus Joscelinus, regis avunculus et senescalcus, a domino rege missus pro quibusdam regni negotiis, in urbe Constantinopolitana, et dominus Balduinus de Ramis pro redemptione sua, a domino imperatore auxilium postulaturus, similiter in eadem civitate moram facerent, mortuo jam domino Manuele, piae recordationis imperatore, Kal. Martii detecti sunt quidam nobiles, viri magni et illustres, res novas molientes, contra dominum Alexium imperatorem, filium domini Manuelis, conspirasse; quos comprehensos, tanquam majestatis reos, vinculis mancipari, tradi carceribus, licet ejus quidam ex eis essent consanguinei, praecepit imperator, matris adhuc tutelae, juxta patris arbitrium, suppositus. Inter quos erant, quasi totius factionis opifices, Manuel senioris Andronici (unde superius fecimus mentionem) filius; Alexius quoque Protostrator, Theodorae Calusinae neptis domini imperatoris, filius; item frater Logothetae, qui Canaclivi utebatur officio; et alii quidam magnates eximii, circiter duodecim. Se et ejusdem domini imperatoris soror, domina Maria, factionis ejusdem conscia, cum marito marchionis filio (cujus superius etiam fecimus mentionem) ad ecclesiam Sanctae Sophiae nocte confugiens, in pendulo sortis dubiae, septis Ecclesiae conservabatur; ubi cum marito contra imperatorem fratrem, eadem ecclesia armis et militibus communita, cum fautoribus suis, et ejusdem propositi complicibus, tentabat aliquid moliri, favente sibi ejusdem civitatis patriarcha. Sed tandem convalescentibus imperatoris partibus, Latinorum maxime fretis auxilio, illa confractis viribus de vita desperans, supplex per intercessores veniam postulat; et fratri, indulta gratia, reconciliata est.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License