Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT X. Constantinopoli tumultus oritur; et praevalente viro nequam Andronico, Latinorum populus exturbatur.

Dum haec itaque in nostro sic geruntur Oriente, apud Constantinopolim grandis circa imperium facta est permutatio, et casus accidit universae Latinitati lugubris, et inauditam irrogans, cum enormi damno, contumeliam. Dolor enim, quem pridem fallax et perfida Graecia conceperat, edidit et peperit iniquitatem. Defuncto enim domino Manuele, inclytae recordationis imperatore felicissimo, successit ei, tum ex testamento patris, tum ex jure haereditario, impubes filius, Alexius nomine, vix annorum tredecim. Quo sub matris tutela constituto, dum per Alexium Protosevasto, domini imperatoris senioris nepotem ex fratre se priore natu, imperialia procurarentur negotia, visum est tam majoribus quam populo civitatis illius, opportunitatem invenisse, ut quod adversus nostros maligne conceperant, possent effectui mancipare. Regnante enim Deo amabili praedicto imperatore, merito fidei et strenuitatis suae, tantam Latinus populus apud eum repererat gratiam, ut neglectis Graeculis suis tanquam viris mollibus et effeminatis, ipse tanquam vir magnanimus et strenuitate incomparabilis, solis Latinis grandia committeret negotia, de eorum fide merito praesumens, et viribus. Et quoniam apud eum optime habebantur, et erga eos profusa liberalitate abundabat, ex omni orbe, ad eum, quasi ad benefactorem praecipuum, tam nobiles quam ignobiles concurrebant certatim. Quorum exigentibus obsequiis, magis et magis in nostrorum accendebatur amorem, et omnes amplius in statum promovebat meliorem. Unde Graecorum nobiles, et maxime ejus consanguinei, sed et reliquus populus odium insatiabile adversus nostros conceperant; accedente etiam ad indignationis cumulum, et odiorum fomitem et incentivum ministrante, sacramentorum inter nos et eos differentia. Arrogantes enim supra modum, et a Romana Ecclesia per insolentiam separati, haereticum omnem eum reputant, qui eorum frivolas non sequitur traditiones; cum ipsi magis haereticorum sibi nomen adaptent, dum contra Romanam Ecclesiam et apostolorum Petri et Pauli fidem, adversus quam portae inferi non possunt praevalere (Matth. XVI), novas et pestilentes opiniones aut gignunt, aut sequuntur. Denique, his et hujusmodi, a multo retro tempore, simultatem hanc apud se conceperant, opportunitatem quaerentes, ut saltem post imperatoris obitum, invisum Latinorum populum, tam in urbe quam in imperii finibus commorantem, delerent penitus, odium inexorabile satiantes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License