Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVI. Qui de principibus ad iter se obtulerunt; et de signo crucis, quod ituri vestibus suis in signum voti et futurae peregrinationis imprimebant.

Dedit ergo Dominus fideli servo suo evangelizanti virtute multa, et excelso in verbo gloriae, pro fidei meritis verbum efficax, et sermonem omni acceptione dignum in oculis universorum. Et visa est a Domino res egressa, ita ut mandatum ejus, licet arduum nimis et difficile videretur, cum omni aviditate tam majores quam minores amplecterentur. Nec solum praesentes ex illius verbo succensus hujus desiderii fervor ad iter armaverat; verum longe lateque sermo idem egrediens, absentes etiam pari voto ferventes accendebat ad idem. Episcopi vero; prout in mandatis acceperant, fideles se cooperantes exhibebant, plebes suas ad id ipsum invitantes, et circumeuntes parochias suas, verbum vitae disseminabant in populis, nec cadebat vel unus apex sine fructu super terram: ita ut vere dici posset, quod vere illud verbum Domini impleretur: Non veni pacem mittere, sed gladium (Matth. X, 34). Dividebatur enim maritus ab uxore, uxor a marito; patres a filiis, filii a parentibus; nec erat charitatis vinculum, quod huic fervori posset praejudicium facere: ita ut de claustris multi egrederentur monachi; et inclusi de carceribus, in quibus se incluserant spontanei propter Dominum. Nec tamen apud omnes erat in causa Dominus; et virtutum mater discretio votum excitabat; sed quidam ne amicos desererent, quidam ne desides haberentur, quidam sola levitatis causa, aut ut creditores suos (quibus multorum debitorum pondere tenebantur obligati) declinantes eluderent, aliis se adjungebant. Omnes igitur ex causis variis properabant. Non erat in regnis occidentalibus, qui aut aetatis, aut sexus, aut conditionis, aut status vellet esse memor; aut aliquibus persuasionibus deterritus ab incoepto desisteret; sed omnes indifferenter manus dabant; omnes unanimiter corde et ore votum profitebantur. Videbatur ad litteram impleri quod in Tobia scriptum est: Jerusalem civitas Dei, nationes ex longinquo ad te venient, et munera deferentes, adorabunt in te Dominum: et terram tuam in sanctificatione habebunt, nomen magnum invocantes in te (Tob. XIII, 13). De praesentibus igitur qui concilio interfuerant, multi cum gaudio susceperunt insitum verbum, quorum primus fuit dominus Ademarus, bonae memoriae Podiensis episcopus, vir vitae venerabilis, qui postea apostolicae sedis legatione functus, in eadem expeditione populo Dei tam fideliter quam prudenter praefuit: Dominus quoque Willelmus Aurasicensis episcopus, vir vere religiosus, ac timens Deum. De absentibus vero utriusque regni principibus, eodem fervore succensi, ad iter se accingebant, mutuo se et frequenter exhortantes; et certum praefigentes diem, ut collectis necessariis, et viae consortibus convocatis, iter arriperent. Videtur vere divinitus procuratum praesens, unde loquimur, negotium, et verbum vere egressum a Domino. Nam catervatim concurrebant populi, unum ubicunque de principibus iter vovisse audierant, ut se illius comitatui sociarent; ejusque super se in toto itinere invocarent nomen, obsequia promittentes et fidem. Et quia verbum illud publice diceretur: Occupet extremum scabies, mihi turpe relinqui; laborabant certatim, se necessariis communire, mutuo se praevenire cupientes. Vere divinitus procuratum; necessarius enim erat hic ignis purgatorius, quo praeterita, quae nimia erant, diluerentur commissa; et occupatio ista utilis, qua declinarentur futura. Non enim erat inter mortales respectus Dei, nec ad homines reverentia. Convenerat autem apud omnes et id ipsum de mandato domini papae injunctum fuerat, ut quotquot praedictae viae voto se obligarent, vivificae crucis salutare signum vestibus imprimerent; et in humeris illius sibi portarent memoriam, cujus passionis locum visitare proposuerant; illum imitantes, cui ad nostram redemptionem properanti, Factus est principatus ejus super humerum ejus (Isa. IX, 6). De quo etiam non immerito videtur posse intelligi illud Isaiae: Levabit Dominus signum in nationibus, et congregabit dispersos Israel (Isa. XI, 12). Sed et illud mandatum Domini juxta litteram videbatur impleri: Qui vult venire post me, abneget semetipsum; et tollat crucem suam, et sequatur me (Matth. XVI, 24).




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License