Leo Archipresbyter
Historia de preliis Alexandri Magni

PROLOGUS

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

PROLOGUS

     1. Certamina vel victorias excellentium virorum infidelium ante adventum Christi, quamvis exstitissent pagani, bonum et utile est omnibus Christianis ad audiendum et intelligendum tam praelatis quam subditis, videlicet saecularibus et spiritualibus viris, quia cunctos ad meliorem provocat actionem. Nam prelati, id es rectores, legendo et considerando, quemadmodum praedicti pagani idolis servientes agebant se caste et fideliter atque in omnibus se inreprehensibiliter ostendebant, per eorum exempla bonorum operum ita acuant mentes suas, eo quod fideles et membra Christi esse videntur, ut multo magis meliores se illis demonstrent in castitate et iusticia atque pietate. Subjecti vero, id est milites sub milicia constituti, legendo vel audiendo talia certamina et operationes commilitum suorum, qui magis daemonibus quam deo militabant, certent se prudentiores ostendere illis in omni opere bono, sicut decet militibus Christi. Nam dominis carnalibus pure et fideliter secundum praeceptum apostoli deserviant, deo vero, creatori suo, tota mente ita decertent famulari custodiendo precepta eius, nulli umquam violentiam facientes aut aliena auferentes, sed in sua substantia (h)abundantes, sicut precursor et baptista Christi, beatus Johannes, in evangelio precepit, ne, quod absit, militando saeculo alienentur a militia caelesti. Licet namque et spirituales homines audire, quae et qualia certamina vel quam benignas operationes propter amorem saeculi in se habebant pagani ab initio usque ad adventum Christi, ut merendo considerent, quam sapientes et pios viros tunc possidebat diabolus excecando mentes illorum, ne suum agnoscerent creatorem et servirent creaturae potius quam creatori, et ideo intellegebant, quam iustum et necessarium fuit humano generi adventus Christi, quia secundum sacram scripturam, si nos non visitasset ex alto redemptor noster demonstrando se ipsum nobis viam salutis, per quam salvaremur, ut eum solum in trinitate adoraremus ipsumque verum creatorem omnium agnosceremus, funditus nos omnes in aeternum perieramus. Quapropter pura mente cum apostolo admirando proclamemus: 'O altitudo sapientiae et scientiae dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius.' Et iterum cum psalmista requirentes exclamemus: 'Quis loquitur potentias domini et auditas faciet omnes laudes eius?' Subaudis: nemo.

     2. Interea regnantibus Constantino et Romano, magnificis imperatoribus Christianorum, et principatum ducatus totius Campaniae domniantibus Johanne et Marino, excellentissimis ducibus atque consulibus, quibus quaedam necessitas accidit transmittendi missum suum usque Constantinopolim ad eosdem prefatos imperatores, et tun miserunt illuc Leonem archipresbiterum valde fidelem. Quo pergente in eandem Constantinopolitanam coepit inquirere libros ad legendum. Inter quos invenit historiam continentem certamina et victorias Alexandri regis Macedoniae. Et nullam neglegentiam vel pigritiam habendo sine mora scripsit et secum usque Neapolim deduxit ad suos predictos excellentissimos seniores et ad praeclaram et beatissimam coniugem eius, Theodoram videlicet senatricem Romanorum, quae die noctuque sacrae scripturae meditabatur. Viduarum namque et orfanorum atque diversorum advenarum protectrix indeficiens permanebat. Quae iuvenili aetate cursum vitae finiens infra tricesimum octavum annum migravit ad dominum. Post cuius transitum praefatus Johannes, excellentissimus consul et dux, vir eius et deo amabilis, statuit mente sua ordinem scripturarum inquirere et praeclare ordinare. Primum vero libros, quos in sua dominatione invenit, renovavit atque meliores effectus, deinde anxie inquirens sicut philosophus, quoscumque audire vel habere potuit, sive rogando seu precando multos et diversos libros accumulavit et diligenter scribere iussit. Maxime ecclesiasticos libros, Vetus scilicet atque Novum Testamentum, funditus renovavit atque composuit. Inter quos historiographiam videlicet vel chronographiam, Joseppum vero et Titum Livium atque Dyonisium, caelestium virtutum optimum predicatorem, atque ceteros quam plurimos et diversos doctores, quos enumerare nobis longum esse videtur, instituit. Eodem namque tempore commemorans ille sagacissimus predictus consul et dux prefatum Leonem archipresbiterum habere iam dictum librum, historiam scilicet Alexandri regis, vocavit eum ad se et de Greco in Latinum transferri precepit, quod et factum est, sicuti sequentia docent, omnibus vero laborantibus tam doctoribus quam scriptoribus bonum retribuens meritum pro salute animae et memoria nominis sui.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License