Sextus Iulius Frontinus: Omnia quae extant opera
Sextus Iulius Frontinus
Strategemata

Liber Secundus

V. DE INSIDIIS

47

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

47 Timotheus, dux Atheniensium, adversus Lacedaemonios navali acie decertaturus, cum instructa classis eorum ad pugnam processisset, ex velocissimis navibus viginti praemisit, quae omni arte varioque flexu eluderent hostem; ut primum deinde sensit minus agiliter moveri adversam partem, progressus praelassatos facile superavit.


Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA2) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License