Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Secundus
    • [2.25. Quemadmodum filii sui iuris efficiuntur]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 11 -


[2.25. Quemadmodum filii sui iuris efficiuntur] – 1. Pater ab hostibus captus desinit habere filios in potestate: postliminio reversus tam filios quam omnia sui iuris in potestatem recipit, ac si numquam ab hostibus captus sit. 2. Singulae mancipationes vel isdem vel aliis testibus fieri possunt, vel eodem die vel intermisso tempore. 3. Emancipatio etiam die feriato fieri potest. 4. Apud magistratus municipales, si habeant legis actionem, emancipari et manumitti potest. 5. Filium familias invitus emancipari non cogitur.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License