Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Quintus
    • [5.20. De incendiariis]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 30 -


[5.20. De incendiariis] – 1. Incendiarii, qui quid in oppido praedandi causa faciunt, capite puniuntur. 2. Qui casam aut villam inimicitiarum gratia incenderunt, humiliores in metallum aut in opus publicum damnantur, honestiores in insulam relegantur. 3. Fortuita incendia, quae casu venti ferente vel incuria ignem supponentis ad usque vicini agros evadunt, si ex eo seges vel vinea vel olivae vel fructiferae arbores concrementur, datum damnum aestimatione sarciatur. 4. Commissum vero servorum, si domino videatur, nexae deditione sarcitur. 5. Messium sane per dolum incensores, vinearum olivarumve aut in metallum humiliores damnantur, aut honestiores in insulam relegantur. 6. Qui noctu frugiferas arbores manu facta ceciderint, ad tempus plerumque in opus publicum damnatur aut honestiores damnum sarcire coguntur vel curia submoventur vel relegantur.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License