Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
Julius Paulus
Receptae sententiae

IntraText CT - Lettura del testo

  • Liber Primus
    • [1.6a. De fugitivis]
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 3 -


[1.6a. De fugitivis] – 1. Servus a fugitivario comparatus intra decem annos manumitti contra prioris domini voluntatem non potest. 2. Contra decretum amplissimi ordinis fugitivum in fuga constitutum nec emere nec vendere permissum est, inrogata poena in utrumque sestertiorum d milium. 3. Limenarchae et stationarii fugitivos deprehensos recte in custodiam retinent. 4. Magistratus municipales ad officium praesidis provinciae vel proconsulis comprehensos fugitivos recte transmittunt. 5. Fugitivi in fundis fiscalibus quaeri et comprehendi possunt. 6. Fugitivi, qui a domino non agnoscuntur, per officium praefecti vigilum distrahuntur. 7. Intra triennium venditionis agniti fugitivi emptor pretium a fisco recipere potest.




Precedente - Successivo

Indice | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License