Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Auctor incertus
Liber de causis

IntraText CT - Text

  • IV.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

IV.
37 Prima rerum creatarum est esse et non est ante ipsum creatum aliud.

38 Quod est quia esse est supra sensum et supra animam et supra intelligentiam, et non est post causam primam latius neque prius creatum ipso.

39 Propter illud ergo factum est superius creatis rebus omnibus et vehementius unitum.

40 Et non est factum ita nisi propter suam propinquitatem esse puro et uni et vero in quo non est multitudo aliquorum modorum.

41 Et esse creatum quamvis sit unum tamen multiplicatur, scilicet quia ipsum recipit multiplicitatem.

42 Et ipsum quidem non est factum multa nisi quia ipsum, quamvis sit simplex et non sit in creatis simpliciter eo, tamen est compositum ex finito et infinito.

43 Quod est quia omne quod ex eo sequitur causam primam est achili [id est] intelligentia, completa et ultima in potentia et reliquis bonitatibus.

44 Et formae intellectibiles in ipso sunt latiores et vehementius universales. Et quod ex eo est inferius est intelligentia iterum, verumtatem est sub illa intelligentia in complemento et virtute et bonitatibus. Et non sunt formae intellectibiles in illa ita dilatatae sicut est earum latitudo in illa intelligentia. Et esse quidem creatum primum est intelligentia totum, verumtatem intelligentia in ipso est diversa per modum quem diximus.

45 Et quia diversificatur intelligentia, fit illic forma intellectibilis diversa. Et sicut ex forma una, propterea quod diversificatur, in mundo inferiori proveniunt individua infinita in multitudine, similiter ex esse creato primo, propterea quod diversificatur, apparent formae intellectibiles infinite.

46 Verumtatem, quamvis diversificentur non seiunguntur ab invicem, sicut est seiunctio individuorum.

47 Quod est quoniam ipsae uniuntur absque corruptione et separantur absque seiunctione, quoniam sunt unum habens multitudinem et multitudo in unitate.

48 Et intelligentiae primae influunt super intelligentias secundas bonitates quas recipiunt a causa prima, et intendunt bonitates in eis usquequo consequuntur ultimam earum.





Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License